Terentius, Heauton, 5, Scaena VI. Menedemus Chremes Sostrata Clitipho
| 1 | ME. Enimvero Chremes nimi' graviter cruciat adulescentulum |
| 2 | nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume |
| 3 | ipsos video. CH. ehem, Menedeme, quor non accersi iubes |
| 4 | filiam et quod doti' dixi firmas? SO. mi vir, te obsecro |
| 5 | ne facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da veniam, Chreme: |
| 6 | sine te exorem. CH. egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? |
| 7 | non faciam. ME. at id nos non sinemu'. CL. si me vivom vis, pater, |
| 8 | ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme. |
| 9 | CH. quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere. |
| 10 | ME. facis ut te decet. CH. lege hoc adeo faciam, si facit |
| 11 | quod ego hunc aequom censeo. CL. pater, omnia faciam: impera. |
| 12 | CH. uxorem ut ducas. CL. pater . . ! CH. nil audio. SO. ad me recipio: |
| 13 | faciet. CH. nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO. an dubitas, Clitipho? |
| 14 | CH. immo utrum volt. SO. faciet omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt, |
| 15 | dumque ignores; ubi cognori', facilia. CL. faciam, pater. |
| 16 | SO. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames, |
| 17 | filiam Phanocratae nostri. CL. rufamne illam virginem, |
| 18 | caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater. |
| 19 | CH. heia ut elegans est! credas animum ibi esse. SO. aliam dabo. |
| 20 | CL. immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum |
| 21 | quam volo. CH. nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu' filiam. |
| 22 | SO. perplacet. CL. pater, hoc nunc restat. CH. quid? CL. Syro ignoscas volo |
| 23 | quae mea causa fecit. CH. fiat. CANTOR. vos valete et plaudite! |