monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5
Terentius, Heauton, 5, Scaena IV. Sostrata Chremes <<<     >>> Scaena VI. Menedemus Chremes Sostrata Clitipho

Terentius, Heauton, 5, Scaena V. Clitipho Sostrata Chremes

1 CL. Si umquam ullum fuit tempu', mater, quom ego voluptati tibi
2 fuerim, dictu' filiu' tuo' vostra voluntate, obsecro
3 eius ut memineris atque inopi' nunc te miserescat mei,
4 quod peto aut quod volo, parentes meos ut conmonstres mihi.
5 SO. obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
6 alienum esse te. CL. sum. SO. miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
7 ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es;
8 et cave posthac, si me amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
9 CH. at ego, si me metui', mores cave in te esse istos sentiam.
10 CL. quos? CH. si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
11 ganeo's damnosu': crede, et nostrum te esse credito.
12 CL. non sunt haec parenti' dicta. CH. non, si ex capite sis meo
13 natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, causa magis
14 patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
15 SO. di istaec prohibeant! CH. deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
16 quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
17 quo modo obsequare et ut serves quod labore invenerit.
18 non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet
19 dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo
20 facere puduit. CL. eheu quam nunc totu' displiceo mihi,
21 quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.
Terentius HOME

bav1620.88 bmv448.107 bnf7899.190 bnf7900.53 bnf7900.34 bnf7902.49 bnf7906.40 bnf9345.426 bnf10304.122 bnf16235.125

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik