Terentius, Heauton, 5, Scaena IV. Sostrata Chremes
| 1 | SO. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali; |
| 2 | idque adeo miror, quo modo |
| 3 | tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit. |
| 4 | CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea |
| 5 | volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata! |
| 6 | at si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias; |
| 7 | in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego nescio? |
| 8 | CH. immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. SO. oh |
| 9 | iniquos es qui me tacere de re tanta postules. |
| 10 | CH. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. |
| 11 | SO. facies? CH. verum. SO. non vides quantum mali ex re excites? |
| 12 | subditum se suspicatur. CH. 'subditum' ain tu? SO. sic erit, |
| 13 | mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc inimicis siet. |
| 14 | egon confitear meum non esse filium, qui sit meus? |
| 15 | CH. quid? metui' ne non, quom velis, convincas esse illum tuom? |
| 16 | SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage credundum siet, |
| 17 | id quod consimilest moribus |
| 18 | convinces facile ex te natum; nam tui similest probe; |
| 19 | nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi; |
| 20 | tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. |
| 21 | sed ipse egreditur, quam severu'! rem, quom videas, censeas. |