Terentius, Heauton, 5, Scaena III. Clitipho Syrus
| 1 | SY. Abiit? vah, rogasse vellem . . CL. quid? SY. und' mihi peterem cibum: |
| 2 | ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego. |
| 3 | CL. adeon rem rediisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre! |
| 4 | SY. modo liceat vivere, est spes . . CL. quae? SY. nos esurituros satis. |
| 5 | CL. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas? |
| 6 | SY. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater; |
| 7 | et quantum ego intellegere possum . . CL. quid? SY. non aberit longius. |
| 8 | CL. quid id ergo? SY. sic est: non esse horum te arbitror. CL. quid istuc, Syre? |
| 9 | satin sanus es? SY. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica. |
| 10 | dum istis fuisti solu', dum nulla alia delectatio |
| 11 | quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia |
| 12 | postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent. |
| 13 | CL. est veri simile. SY. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? |
| 14 | CL. non arbitror. SY. nunc aliud specta: matres omnes filiis |
| 15 | in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria |
| 16 | solent esse: id non fit. CL. verum dici'. quid ergo nunc faciam, Syre? |
| 17 | SY. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam. |
| 18 | si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, |
| 19 | aut scibi' quoiu' [sis]. CL. recte suades: faciam. - SY. sat recte hoc mihi |
| 20 | in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio |
| 21 | erit , quamque adulescens maxume quam in minima spe situs |
| 22 | erit, tam facillume patri' pacem in leges conficiet suas. |
| 23 | etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae! |
| 24 | quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst, |
| 25 | miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam. |
| 26 | eum mihi precatorem paro: seni nostro fide nil habeo. |