Terentius, Heauton, 5, Scaena II. Clitipho Menedemus Chremes Syrus
| 1 | CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater |
| 2 | tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? |
| 3 | quodnam ob facinu'? quid ego tantum sceleris admisi miser? |
| 4 | volgo faciunt. ME. scio tibi esse hoc graviu' multo ac durius, |
| 5 | quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio |
| 6 | nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. |
| 7 | CL. hic patrem astare aibas. ME. eccum. CH. quid me incusas, Clitipho? |
| 8 | quidquid ego huiu' feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. |
| 9 | ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia |
| 10 | quae essent prima habere neque consulere in longitudinem: |
| 11 | cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere. |
| 12 | ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare, |
| 13 | abii ad proxumum tibi qui erat; commisi et credidi: |
| 14 | ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho, |
| 15 | victu' vestitus quo in tectum te receptes. CL. ei mihi! |
| 16 | CH. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. |
| 17 | SY. disperii: scelestu' quantas turbas concivi insciens! |
| 18 | CL. emori cupio. CH. priu' quaeso disce quid sit vivere. |
| 19 | ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor. |
| 20 | SY. ere, licetne? CH. loquere. SY. at tuto. CH. loquere. SY. quae istast pravitas |
| 21 | quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? CH. ilicet. |
| 22 | ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi |
| 23 | nec precatorem pararis. SY. quid agi'? CH. nil suscenseo |
| 24 | neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi. - |