Terentius, Heauton, 5, Scaena I. Menedemus Chremes
| 1 | ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio; |
| 2 | sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes |
| 3 | hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit |
| 4 | quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu' plumbeus; |
| 5 | in illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia. |
| 6 | CH. ohe iam desine deos, uxor, gratulando obtundere |
| 7 | tuam esse inventam gnatam, nisi illos ex tuo ingenio iudicas |
| 8 | ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens. |
| 9 | sed interim quid illic iamdudum gnatu' cessat cum Syro? |
| 10 | ME. quos ais homines, Chreme, cessare? CH. ehem, Menedeme, advenis? |
| 11 | dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. omnia. |
| 12 | CH. quid ait? ME. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. |
| 13 | CH. hahahae. ME. quid risisti? CH. servi venere in mentem Syri |
| 14 | calliditates. ME. itane? CH. voltu' quoque hominum fingit scelus. |
| 15 | ME. gnatu' quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. id. ME. idem istuc mihi |
| 16 | venit in mentem. CH. veterator. ME. mage, si mage noris, putes |
| 17 | ita rem esse. CH. ain tu? ME. quin tu ausculta. CH. mane; hoc priu' scire expeto, |
| 18 | quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio, |
| 19 | continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, |
| 20 | sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares. |
| 21 | ME. non. CH. quid? non? ME. non inquam. CH. neque ipse gnatu'? ME. nil prorsum, Chreme. |
| 22 | magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae. |
| 23 | CH. mira narras. quid Syru' meu'? ne is quidem quicquam? ME. nihil. |
| 24 | CH. quam ob rem, nescio. ME. equidem miror, qui alia tam plane scias. |
| 25 | sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium, |
| 26 | ut ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae. |
| 27 | CH. quid agit? ME. mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto. |
| 28 | CH. quid est quod ampliu' simuletur? ME. vah. CH. quid est? ME. audi modo. |
| 29 | est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: |
| 30 | huc est intro latu' lectu', vestimentis stratus est. |
| 31 | CH. quid postquam hoc est factum? ME. dictum factum huc abiit Clitipho. |
| 32 | CH. solu'? ME. solu'. CH. timeo. ME. Bacchi' consecutast ilico. |
| 33 | CH. sola? ME. sola. CH. perii. ME. ubi abiere intro, operuere ostium. CH. hem |
| 34 | Clinia haec fieri videbat? ME. quidni? mecum una simul. |
| 35 | CH. fili est amica Bacchi': Menedeme, occidi. |
| 36 | ME. quam ob rem? CH. decem dierum vix mi est familia. |
| 37 | ME. quid istuc times quod ille operam amico dat suo? |
| 38 | CH. immo quod amicae. ME. si dat. CH. an dubium id tibist? |
| 39 | quemquamne animo tam communi esse aut leni putas |
| 40 | qui se vidente amicam patiatur suam . . ? ME. ah |
| 41 | quidni? quo verba facilius dentur mihi. |
| 42 | CH. derides merito. mihi nunc ego suscenseo: |
| 43 | quot res dedere ubi possem persentiscere, |
| 44 | ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi! |
| 45 | at ne illud haud inultum, si vivo, ferent! |
| 46 | nam iam . . ME. non tu te cohibes? non te respicis? |
| 47 | non tibi ego exempli sati' sum? CH. prae iracundia, |
| 48 | Menedeme, non sum apud me. ME. tene istuc loqui! |
| 49 | nonne id flagitiumst te aliis consilium dare, |
| 50 | foris sapere, tibi non posse te auxiliarier? |
| 51 | CH. quid faciam? ME. id quod me fecisse aiebas parum. |
| 52 | fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat |
| 53 | tibi credere omnia, abs te petere et poscere, |
| 54 | nequam aliam quaerat copiam ac te deserat. |
| 55 | CH. immo abeat multo malo quovis gentium |
| 56 | quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem. |
| 57 | nam si illi pergo suppeditare sumptibus, |
| 58 | Menedeme, mihi illaec vere ad rastros res redit. |
| 59 | ME. quot incommoditates in hac re capies, nisi caves! |
| 60 | difficilem te esse ostendes et ignosces tamen |
| 61 | post, et id ingratum. CH. ah nescis quam doleam. ME. ut lubet. |
| 62 | quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? nisi quid est |
| 63 | quod mage vis. CH. immo et gener et adfines placent. |
| 64 | ME. quid doti' dicam te dixisse filio? |
| 65 | quid obticuisti? CH. dotis? ME. ita dico. CH. ah. ME. Chreme, |
| 66 | nequid vereare, si minu': nil nos dos movet. |
| 67 | CH. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis; |
| 68 | sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium, |
| 69 | me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. quam rem agis? |
| 70 | CH. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul |
| 71 | quam ob rem id faciam. ME. quin ego vero quam ob rem id facias nescio. |
| 72 | CH. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia |
| 73 | diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat. |
| 74 | ME. quid agi'? CH. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. sino: |
| 75 | itane vis? CH. ita. ME. fiat. CH. ac iam uxorem ut accersat paret. |
| 76 | hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur; |
| 77 | sed Syrum . . ME. quid eum? CH. egone si vivo adeo exornatum dabo, |
| 78 | adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei; |
| 79 | qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat. |
| 80 | non, ita me di ament, auderet facere haec viduae mulieri quae in me fecit. |