monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8
Terentius, Heauton, 4, Scaena VII. Chremes Clitipho Syrus <<<    

Terentius, Heauton, 4, Scaena VIII. Menedemus Chremes

1 ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
2 factum puto esse quom te, gnate, intellego
3 resipisse. CH. ut errat! ME. te ipsum quaerebam, Chreme:
4 serva, quod in te est, filium, me ac familiam.
5 CH. cedo quid vis faciam? ME. invenisti hodie filiam.
6 CH. quid tum? ME. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
7 CH. quaeso quid tu homini's? ME. quid est? CH. iamne oblitus es
8 inter nos quid sit dictum de fallacia,
9 ut ea via abs te argentum auferretur? ME. scio.
10 CH. ea res nunc agitur ipsa. ME. quid narras, Chreme? erravi? actast res? quanta de spe decidi!
11 immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
12 amica: ita aiunt. CH. et tu credis omnia.
13 et illum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
14 des qui aurum ac vestem atque alia quae opu' sunt comparet.
15 ME. id est profecto: id amicae dabitur. CH. scilicet
16 daturum. ME. vah frustra sum igitur gavisus miser.
17 quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
18 quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
19 ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
20 CH. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. ME. sine:
21 inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
22 CH. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
23 ME. dicam. quid deinde? CH. me facturum esse omnia,
24 generum placere; postremo etiam, si voles,
25 desponsam quoque esse dicito. ME. em istuc volueram.
26 CH. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
27 quam ocissime ut des. ME. cupio. CH. ne tu propediem,
28 ut istanc rem video, istius obsaturabere.
29 sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
30 si sapies. ME. faciam. CH. abi intro: vide quid postulet.
31 ego domi ero siquid me voles. ME. sane volo;
32 nam te scientem faciam quidquid egero.
Terentius HOME

bav1620.85 bmv448.102 bnf7899.181 bnf7900.50 bnf7900.33 bnf7902.47 bnf7906.38 bnf9345.421 bnf10304.118 bnf16235.119

Terentius, Heauton, 4, Scaena VII. Chremes Clitipho Syrus <<<    
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik