Terentius, Heauton, 4, Scaena VII. Chremes Clitipho Syrus
| 1 | CH. Ubi Clitipho hic est? SY. 'eccum me' inque. CL. eccum hic tibi. |
| 2 | CH. quid rei esset dixtin huic? SY. dixi pleraque omnia. |
| 3 | CH. cape hoc argentum ac defer. SY. i: quid stas, lapis? |
| 4 | quin accipis? CL. cedo sane. SY. sequere hac me ocius. |
| 5 | tu hic nos dum eximus interea opperibere; |
| 6 | nam nil est illic quod moremur diutius. - |
| 7 | CH. minas quidem iam decem habet a me filia, |
| 8 | quas hortamentis esse nunc duco datas; |
| 9 | hasce ornamentis consequentur alterae; |
| 10 | porro haec talenta dotis adposcunt duo. |
| 11 | quam multa iniusta ac prava fiunt moribus! |
| 12 | mihi nunc relictis rebus inveniundus est |
| 13 | aliquis, labore inventa mea quoi dem bona. |