monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6
Terentius, Heauton, 4, Scaena V. Chremes Syrus <<<     >>> Scaena VII. Chremes Clitipho Syrus

Terentius, Heauton, 4, Scaena VI. Clitipho Syrus

1 CL. Nullast tam facili' res quin difficilis siet,
2 quam invitu' facias. vel me haec deambulatio,
3 quam non laboriosa, ad languorem dedit.
4 nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
5 miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
6 ut te quidem omnes di deaeque quantumst, Syre,
7 cum istoc invento cumque incepto perduint!
8 huiu' modi mihi res semper comminiscere
9 ubi me excarnufices. SY. is tu hinc quo dignus es?
10 quam paene tua me perdidit protervitas!
11 CL. vellem hercle factum, ita meritu's. SY. meritu'? quo modo?
12 ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
13 quam argentum haberes quod daturu' iam fui.
14 CL. quid igitur dicam tibi vis? abiisti; mihi
15 amicam adduxti quam non licitumst tangere.
16 SY. iam non sum iratu'. sed scin ubi sit nunc tibi
17 tua Bacchis? CL. apud nos. SY. non. CL. ubi ergo? SY. apud Cliniam.
18 CL. perii. SY. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
19 quod pollicitu's. CL. garris. unde? SY. a tuo patre.
20 CL. ludis fortasse me? SY. ipsa re experibere.
21 CL. ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre.
22 SY. sed pater egreditur. cave quicquam admiratu' sis
23 qua causa id fiat; obsecundato in loco;
24 quod imperabit facito; loquitor paucula.
Terentius HOME

bav1620.84 bmv448.100 bnf7899.178 bnf7900.49 bnf7900.32 bnf7902.47 bnf7906.37 bnf9345.420 bnf10304.117 bnf16235.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik