monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4
Terentius, Heauton, 4, Scaena III. Clinia Syrus <<<     >>> Scaena V. Chremes Syrus

Terentius, Heauton, 4, Scaena IV. Bacchis Clinia Syrus Dromo Phrygia

1 BA. Sati' pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
2 decem minas quas mihi dare pollicitust. quodsi nunc me
3 deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet;
4 aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
5 renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
6 decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
7 CL. sati' scite promittit tibi. SY. atqui tu hanc iocari credis?
8 faciet nisi caveo. BA. dormiunt: ego pol istos commovebo.
9 mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
10 Charini? PH. audivi. BA. proxumam esse huic fundo ad dextram? PH. memini.
11 BA. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
12 SY. quid inceptat? BA. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
13 verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
14 SY. perii hercle. Bacchi', mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
15 iube maneat. BA. i. SY. quin est paratum argentum. BA. quin ego maneo.
16 SY. atqui iam dabitur. BA. ut lubet. num ego insto? SY. at scin quid sodes?
17 BA. quid? SY. transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa
18 transducendast. BA. quam rem agis, scelus? SY. egon? argentum cudo
19 quod tibi dem. BA. dignam me putas quam inludas? SY. non est temere.
20 BA. etiamne tecum hic res mihist? SY. minime: tuom tibi reddo.
21 BA. eatur. SY. sequere hac. heus, Dromo. DR. quis me volt? SY. Syru'. DR. quid est rei?
22 SY. ancillas omnis Bacchidis transduce huc ad vos propere.
23 DR. quam ob rem? SY. ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
24 sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
25 ne ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
26 tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. mutum dices.
Terentius HOME

bav1620.82 bmv448.98 bnf7899.174 bnf7900.47 bnf7900.32 bnf7902.46 bnf7906.36 bnf9345.417 bnf10304.116 bnf16235.114

Terentius, Heauton, 4, Scaena III. Clinia Syrus <<<     >>> Scaena V. Chremes Syrus
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1 > 6 > 20 > 1 > 8 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik