Terentius, Heauton, 4, Scaena III. Clinia Syrus
| 1 | CL. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta |
| 2 | quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast. |
| 3 | dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt. |
| 4 | SY. nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu' verba. |
| 5 | istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor. |
| 6 | CL. o mi Syre, audisti obsecro? SY. quidni? qui usque una adfuerim. |
| 7 | CL. quoi aeque audisti commode quicquam evenisse? SY. nulli. |
| 8 | CL. atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa |
| 9 | laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quovis dignam. |
| 10 | SY. ita credo. sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim; |
| 11 | nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur, |
| 12 | nequid de amica nunc senex. CL. o Iuppiter! SY. quiesce. |
| 13 | CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. sicin mi interloquere? |
| 14 | CL. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. fero hercle vero. |
| 15 | CL. deorum vitam apti sumus. SY. frustra operam opinor hanc sumo. |
| 16 | CL. loquere: audio. SY. at iam hoc non ages. CL. agam. SY. videndumst, inquam, |
| 17 | amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur. |
| 18 | nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis, |
| 19 | senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis; |
| 20 | si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est. |
| 21 | CL. at enim istoc nil est mage, Syre, miis nuptiis advorsum. |
| 22 | nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? SY. quidni? |
| 23 | CL. quid dicam? quam causam adferam? SY. qui nolo mentiare: |
| 24 | aperte ita ut res sese habet narrato. CL. quid ais? SY. iubeo: |
| 25 | illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis. |
| 26 | CL. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem. |
| 27 | et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet |
| 28 | senem vostrum? SY. immo ut recta via rem narret ordine omnem. CL. hem |
| 29 | sati' sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis. |
| 30 | nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi? |
| 31 | SY. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero, |
| 32 | qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae |
| 33 | vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex |
| 34 | voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. |
| 35 | CL. at enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis; |
| 36 | nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam. |
| 37 | tu fors quid me fiat parvi pendi', dum illi consulas. |
| 38 | SY. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier? |
| 39 | unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius. |
| 40 | CL. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit? |
| 41 | SY. quid si redeo ad illos qui aiunt 'quid si nunc caelum ruat?' |
| 42 | CL. metuo quid agam. SY. metui'? quasi non ea potestas sit tua |
| 43 | quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam. |
| 44 | CL. age age, transducatur Bacchis. SY. optume ipsa exit foras. |