monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2 > 11 > 26 > 13 > 17 > 24 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 4 > 2 > 12 > 13 > 10 > 31 > 14 > 16 > 22 > 2
Terentius, Heauton, 4, Scaena I. Sostrata Chremes Nutrix Syrus <<<     >>> Scaena III. Clinia Syrus

Terentius, Heauton, 4, Scaena II. Syrus

1 SY. Nisi me animu' fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
2 ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
3 nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
4 nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
5 nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
6 crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
7 quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi.
8 nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet.
9 quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem egero.
10 at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.
11 retraham hercle opinor ad me idem ego illuc hodie fugitivom argentum tamen.
Terentius HOME

bav1620.80 bmv448.96 bnf7899.171 bnf7900.46 bnf7900.31 bnf7902.45 bnf7906.36 bnf9345.416 bnf10304.114 bnf16235.112

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik