Terentius, Heauton, 3, Scaena III. Chremes Clitipho Syrus
| 1 | CH. Quid istuc quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? |
| 2 | CL. quid ego feci? CH. vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici |
| 3 | inserere? SY. acta haec res est: perii. CL. mene? CH. hisce oculis, ne nega. |
| 4 | facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum. |
| 5 | nam istaec quidem contumeliast, |
| 6 | hominem amicum recipere ad te atque eius amicam subigitare. |
| 7 | vel here in vino quam inmodestu' fuisti . . SY. factum. CH. quam molestus! |
| 8 | ut equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset! |
| 9 | novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas. |
| 10 | CL. at mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum, pater. |
| 11 | CH. esto; at certe concedas aliquo ab ore eorum aliquantisper. |
| 12 | multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia. |
| 13 | ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie |
| 14 | apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam. |
| 15 | apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsius facti pudet, |
| 16 | ne ineptu', ne protervo' videar: quod illum facere credito. |
| 17 | sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit obsequi. |
| 18 | SY. quid istic narrat! CL. perii. SY. Clitipho, haec ego praecipio tibi? |
| 19 | homini' frugi et temperanti' functu's officium? CL. tace sodes. |
| 20 | SY. recte sane. CL. Syre, pudet me. SY. credo: neque id iniuria; quin |
| 21 | mihi molestumst. CL. perdis hercle. SY. verum dico quod videtur. |
| 22 | CL. nonne accedam ad illos? CH. eho quaeso, una accedundi viast? |
| 23 | SY. actumst: hic priu' se indicarit quam ego argentum effecero. |
| 24 | Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? CH. quid faciam? SY. Iube hunc |
| 25 | abire hinc aliquo. CL. quo ego hinc abeam? SY. quo lubet: da illis locum: |
| 26 | abi deambulatum. CL. deambulatum? quo? SY. vah quasi desit locus. |
| 27 | abi sane istac, istorsum, quovis. CH. recte dicit, censeo. |
| 28 | CL. di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis! |
| 29 | SY. at tu pol tibi istas posthac comprimito manus! - |
| 30 | censen vero? quid illum porro credas facturum, Chreme, |
| 31 | nisi eum, quantum tibi opi' di dant, servas castigas mones? |
| 32 | CH. ego istuc curabo. SY. atqui nunc, ere, tibi istic adservandus est. |
| 33 | CH. fiet. SY. si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat. |
| 34 | CH. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut |
| 35 | repperisti tibi quod placeat an nondum etiam? SY. de fallacia |
| 36 | dicis? est: inveni nuper quandam. CH. frugi es. cedo quid est? |
| 37 | SY. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. CH. quidnam, Syre? |
| 38 | SY. pessuma haec est meretrix. CH. ita videtur. SY. immo si scias. |
| 39 | vah vide quod inceptet facinu'. fuit quaedam anu' Corinthia |
| 40 | hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom. |
| 41 | CH. quid tum? SY. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam. |
| 42 | ea relicta huic arraboni est pro illo argento. CH. intellego. |
| 43 | SY. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. |
| 44 | CH. quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti [id] nunc det: illam illi tamen |
| 45 | post daturum: mille nummum poscit. CH. et poscit quidem? SY. hui, |
| 46 | dubium id est? ego sic putavi. CH. quid nunc facere cogitas? |
| 47 | SY. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria |
| 48 | ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum. |
| 49 | CH. erras. SY. quid ita? CH. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo |
| 50 | 'non emo': quid ages? SY. optata loquere. CH. qui? SY. non est opus. |
| 51 | CH. non opus est? SY. non hercle vero. CH. qui istuc, miror. SY. iam scies. |
| 52 | CH. mane, mane, quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? |