monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2 > 11 > 26 > 13 > 17 > 24 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 4 > 2 > 12 > 13 > 10 > 31 > 14 > 16 > 22 > 2 > 10 > > 2
Terentius, Heauton, 3, Scaena I. Chremes Menedemus <<<     >>> Scaena III. Chremes Clitipho Syrus

Terentius, Heauton, 3, Scaena II. Syrus Chremes

1 SY. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen
2 argentum: intendenda in senemst fallacia.
3 CH. num me fefellit hosce id struere? videlicet
4 ill' Cliniai servo' tardiusculust;
5 idcirco huic nostro traditast provincia.
6 SY. quis hic loquitur? perii. numnam haec audivit? CH. Syre. SY. hem.
7 CH. quid tu istic? SY. recte equidem; sed te miror, Chreme,
8 tam mane, qui heri tantum biberis. CH. nil nimis.
9 SY. 'nil' narras? visa verost, quod dici solet,
10 aquilae senectus. CH. heia. SY. mulier commoda et
11 faceta haec meretrix. CH. sane. SY. idem visast tibi?
12 et quidem hercle forma luculenta. CH. sic satis.
13 SY. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
14 minimeque miror Clinia hanc si deperit.
15 sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum
16 vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis
17 abundet, gnatus eius profugit inopia.
18 scis esse factum ut dico? CH. quid ego ni sciam?
19 hominem pistrino dignum! SY. quem? CH. istunc servolum
20 dico adulescenti' . . SY. Syre, tibi timui male!
21 CH. qui passus est id fieri. SY. quid faceret? CH. rogas?
22 aliquid reperiret, fingeret fallacias
23 unde esset adulescenti amicae quod daret,
24 atque hunc difficilem invitum servaret senem.
25 SY. garris. CH. haec facta ab illo oportebant, Syre.
26 SY. eho quaeso laudas qui eros fallunt? CH. in loco
27 ego vero laudo. SY. recte sane. CH. quippe qui
28 magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
29 iam huic mansisset unicus gnatus domi.
30 SY. iocone an serio ille haec dicat nescio;
31 nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
32 CH. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
33 abeat, quom tolerare illius sumptus non queat?
34 nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SY. stolidus est.
35 CH. at te adiutare oportet adulescentuli
36 causa. SY. facile equidem facere possum si iubes;
37 etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
38 CH. tanto hercle melior. SY. non est mentiri meum.
39 CH. fac ergo. SY. at heus tu facito dum eadem haec memineris
40 siquid huiu' simile forte aliquando evenerit,
41 ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
42 CH. non usu' veniet, spero. SY. spero hercle ego quoque,
43 neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;
44 sed siquid, nequid. quae sit eius aetas vides;
45 et ne ego te, si usu' veniat, magnifice, Chreme,
46 tractare possim. CH. de istoc, quom usu' venerit,
47 videbimus quid opu' sit: nunc istuc age. -
48 SY. numquam commodius umquam erum audivi loqui,
49 nec quom male facerem crederem mi inpunius
50 licere. quisnam a nobis egreditur foras?
Terentius HOME

bav1620.75 bmv448.91 bnf7899.164 bnf7900.44 bnf7900.30 bnf7902.43 bnf7906.34 bnf9345.411 bnf10304.110 bnf16235.107

Terentius, Heauton, 3, Scaena I. Chremes Menedemus <<<     >>> Scaena III. Chremes Clitipho Syrus
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2 > 11 > 26 > 13 > 17 > 24 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 4 > 2 > 12 > 13 > 10 > 31 > 14 > 16 > 22 > 2 > 10 > > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik