monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1
>>> Terentius, Heauton, 3, Scaena II. Syrus Chremes

Terentius, Heauton, 3, Scaena I. Chremes Menedemus

1 CH. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium
2 vicini, primum e me ut sciat sibi filium
3 redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
4 verum quom videam miserum hunc tam excruciarier
5 eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
6 quom illi pericli nil ex indicio siet?
7 haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
8 item ut filium meum amico atque aequali suo
9 video inservire et socium esse in negotiis,
10 nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
11 ME. aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
12 natus sum aut illud falsumst quod volgo audio
13 dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
14 nam mihi quidem cotidie augescit magis
15 de filio aegritudo, et quanto diutius
16 abest mage cupio tanto et mage desidero.
17 CH. sed ipsum foras egressum video: ibo adloquar.
18 Menedeme, salve: nuntium adporto tibi
19 quoius maxume te fieri participem cupis.
20 ME. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
21 CH. valet atque vivit. ME. ubinamst quaeso? CH. apud me domi.
22 ME. meu' gnatu'? CH. sic est. ME. venit? CH. certe. ME. Clinia
23 meu' venit? CH. dixi. ME. eamu': duc me ad eum, obsecro.
24 CH. non volt te scire se redisse etiam et tuom
25 conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
26 ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
27 ME. non tu illi dixti ut essem? CH. non. ME. quam ob rem, Chreme?
28 CH. quia pessume istuc in te atque [in] illum consulis,
29 si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
30 ME. non possum: sati' iam, sati' pater durus fui. CH. ah
31 vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
32 aut largitate nimia aut parsimonia:
33 in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
34 primum olim potiu' quam paterere filium
35 commetare ad mulierculam, quae paullulo
36 tum erat contenta quoique erant grata omnia,
37 proterruisti hinc. ea coacta ingratiis
38 postilla coepit victum volgo quaerere.
39 nunc quom sine magno intertrimento non potest
40 haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias
41 quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
42 primum iam ancillas secum adduxit plus decem
43 oneratas veste atque auro: satrapes si siet
44 amator, numquam sufferre eius sumptus queat;
45 nedum tu possis. ME. estne ea intu'? CH. sit rogas?
46 sensi. nam unam ei cenam atque eiu' comitibus
47 dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
48 nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
49 quid vini absumsit 'sic hoc' dicens; 'asperum,
50 pater, hoc est: aliud lenius sodes vide':
51 relevi dolia omnia, omnis serias;
52 omnis sollicitos habui - atque haec una nox.
53 quid te futurum censes quem adsidue exedent?
54 sic me di amabunt ut me tuarum miseritumst,
55 Menedeme, fortunarum. ME. faciat quidlubet:
56 sumat consumat perdat, decretumst pati,
57 dum illum modo habeam mecum. CH. si certumst tibi
58 sic facere, illud permagni referre arbitror
59 ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
60 ME. quid faciam? CH. quidvis potiu' quam quod cogitas:
61 per alium quemvis ut des, falli te sinas
62 techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
63 illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
64 Syru' cum illo vostro consusurrant, conferunt
65 consilia ad adulescentes; et tibi perdere
66 talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
67 non nunc pecunia agitur sed illud quo modo
68 minimo periclo id demus adulescentulo.
69 nam si semel tuom animum ille intellexerit,
70 priu' proditurum te tuam vitam et prius
71 pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui
72 quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
73 tibi autem porro ut non sit suave vivere!
74 nam deteriores omnes sumu' licentia.
75 quod quoique quomque inciderit in mentem volet
76 neque id putabit pravom an rectum sit: petet.
77 tu rem perire et ipsum non poteris pati:
78 dare denegaris; ibit ad illud ilico
79 qui maxume apud te se valere sentiet:
80 abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
81 ME. videre vera atque ita uti res est dicere.
82 CH. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
83 dum id quaero tibi qui filium restituerem.
84 ME. cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
85 CH. paratu' sum. ME. scin quid nunc facere te volo?
86 CH. dic. ME. quod sensisti illos me incipere fallere,
87 id uti maturent facere: cupio illi dare
88 quod volt, cupio ipsum iam videre. CH. operam dabo.
89 paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
90 vicini nostri hic ambigunt de finibus;
91 me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
92 operam daturum me, hodie non posse is dare:
93 continuo hic adero. ME. ita quaeso. - di vostram fidem,
94 ita conparatam esse hominum naturam omnium
95 aliena ut meliu' videant et diiudicent
96 quam sua! an eo fit quia in re nostra aut gaudio
97 sumu' praepediti nimio aut aegritudine?
98 hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
99 CH. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
100 Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
101 a me nescioquis exit: concede hinc domum
102 ne nos inter nos congruere sentiant.
Terentius HOME

bav1620.73 bmv448.89 bnf7899.159 bnf7900.43 bnf7900.29 bnf7902.42 bnf7906.33 bnf9345.408 bnf10304.109 bnf16235.105

>>> Terentius, Heauton, 3, Scaena II. Syrus Chremes
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 9 > 5 > 4 > 1 > 1 > 6 > 18 > 3 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik