Terentius, Heauton, 2, Scaena I. Clitipho
| 1 | CL.Quam iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices! |
| 2 | qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes |
| 3 | neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia. |
| 4 | ex sua lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit. |
| 5 | mihin si umquam filius erit, ne ille facili me utetur patre; |
| 6 | nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus: |
| 7 | non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam. |
| 8 | perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora! |
| 9 | nunc ait 'periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet': |
| 10 | astutu'. ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. |
| 11 | mage nunc me amicae dicta stimulant 'da mihi' atque 'adfer mihi': |
| 12 | quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior. |
| 13 | nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen |
| 14 | habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae. |
| 15 | meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis. |
| 16 | tum quod dem [] 'recte' est; nam nil esse mihi religiost dicere. |
| 17 | hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater. |