monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2
Terentius, Heauton, 1, Scaena I. Chermes Menedemus <<<    

Terentius, Heauton, 1, Scaena II. Clitipho Chremes

1 CL. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
2 et illam simul cum nuntio tibi hic adfuturam hodie scio.
3 proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
4 CH. quicum loquitur filius?
5 CL. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
6 CH. quid id est? CL. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CH. probe.
7 CL. huic filium scis esse? CH. audivi esse in Asia. CL. non est, pater:
8 apud nos est. CH. quid ais? CL. advenientem, e navi egredientem ilico
9 abduxi ad cenam; nam mihi cum iam inde usque a pueritia
10 fuit semper familiaritas. CH. voluptatem magnam nuntias.
11 quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius
12 ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem domi!
13 atque etiam nunc tempus est. CL. cave faxis: non opus est, pater.
14 CH. quapropter? CL. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
15 timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
16 eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. CH. scio.
17 CL. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
18 CH. quid narrat? CL. quid ille? miserum se esse. CH. miserum? quem minu' crederest?
19 quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
20 parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
21 atque haec perinde sunt ut illius animu' qui ea possidet:
22 qui uti scit bona; illi qui non utitur recte mala.
23 CL. immo ill' fuit senex inportunu' semper, et nunc nil magis
24 vereor quam nequid in illum iratu' plus satis faxit, pater.
25 CH. illene? (sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile.)
26 CL. quid tute tecum? CH. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
27 fortasse aliquanto iniquior erat praeter eius lubidinem:
28 pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
29 huncin erat aequom ex illius more an illum ex huiu' vivere?
30 et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
31 uniu' modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
32 scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
33 praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
34 verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
35 necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
36 scitumst: periclum ex aliis facere tibi quod ex usu siet.
37 CL. ita credo. CH. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid in cena siet.
38 tu, ut tempus est diei, vide sis nequo hinc abeas longius.
Terentius HOME

bav1620.66 bmv448.81 bnf7899.146 bnf7900.39 bnf7900.27 bnf7901.39 bnf7902.38 bnf7906.30 bnf9345.401 bnf10304.103 bnf16235.97

Terentius, Heauton, 1, Scaena I. Chermes Menedemus <<<    
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik