Terentius, Heauton, 1, Scaena I. Chermes Menedemus
| 1 | CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst |
| 2 | (inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es) |
| 3 | nec rei fere sane amplius quicquam fuit, |
| 4 | tamen vel virtus tua me vel vicinitas, |
| 5 | quod ego in propinqua parte amicitiae puto, |
| 6 | facit ut te audacter moneam et familiariter |
| 7 | quod mihi videre praeter aetatem tuam |
| 8 | facere et praeter quam res te adhortatur tua. |
| 9 | nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut |
| 10 | quid quaeris? annos sexaginta natus es |
| 11 | aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus |
| 12 | meliorem neque preti maiori' nemo habet; |
| 13 | servos compluris: proinde quasi nemo siet, |
| 14 | ita attente tute illorum officia fungere. |
| 15 | numquam tam mane egredior neque tam vesperi |
| 16 | domum revortor quin te in fundo conspicer |
| 17 | fodere aut arare aut aliquid ferre denique. |
| 18 | nullum remitti' tempu' neque te respicis. |
| 19 | haec non voluptati tibi esse sati' certo scio. at |
| 20 | enim dices 'quantum hic operi' fiat paenitet.' |
| 21 | quod in opere faciundo operae consumis tuae, |
| 22 | si sumas in illis exercendis, plus agas. |
| 23 | ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi |
| 24 | aliena ut cures ea quae nil ad te attinent? |
| 25 | CH. homo sum: humani nil a me alienum puto. |
| 26 | vel me monere hoc vel percontari puta: |
| 27 | rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream. |
| 28 | ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face. |
| 29 | CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi. |
| 30 | CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist? |
| 31 | quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu! |
| 32 | CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam: |
| 33 | ne retice, ne verere, crede inquam mihi: |
| 34 | aut consolando aut consilio aut re iuvero. |
| 35 | ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi. |
| 36 | ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen |
| 37 | adpone, ne labora. ME. minime. CH. quam rem agis? |
| 38 | ME. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi |
| 39 | labori'. CH. non sinam, inquam. ME. ah non aequom facis. |
| 40 | CH. hui tam gravis hos, quaeso? ME. sic meritumst meum. |
| 41 | CH. nunc loquere. ME. filium unicum adulescentulum |
| 42 | habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme; |
| 43 | nunc habeam necne incertumst. CH. quid ita istuc? ME. scies. |
| 44 | est e Corintho hic advena anu' paupercula; |
| 45 | eius filiam ille amare coepit perdite, |
| 46 | prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. |
| 47 | ubi rem rescivi, coepi non humanitus |
| 48 | neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli |
| 49 | tractare, sed vi et via pervolgata patrum. |
| 50 | cotidie accusabam: 'hem tibine haec diutius |
| 51 | licere speras facere me vivo patre, |
| 52 | amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? |
| 53 | erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. |
| 54 | ego te meum esse dici tantisper volo |
| 55 | dum quod te dignumst facies; sed si id non facis, |
| 56 | ego quod me in te sit facere dignum invenero. |
| 57 | nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. |
| 58 | ego istuc aetati' non amori operam dabam, |
| 59 | sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi |
| 60 | simul rem et gloriam armis belli repperi.' |
| 61 | postremo adeo res rediit: adulescentulus |
| 62 | saepe eadem et graviter audiendo victus est; |
| 63 | putavit me et aetate et benevolentia |
| 64 | plus scire et providere quam se ipsum sibi: |
| 65 | in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. |
| 66 | CH. quid ais? ME. clam me profectu' mensis tris abest. |
| 67 | CH. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen |
| 68 | animist pudenti' signum et non instrenui. |
| 69 | ME. ubi comperi ex is qui fuere conscii, |
| 70 | domum revortor maestus atque animo fere |
| 71 | perturbato atque incerto prae aegritudine. |
| 72 | adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt; |
| 73 | video alios festinare, lectos sternere, |
| 74 | cenam adparare: pro se quisque sedulo |
| 75 | faciebant quo illam mihi lenirent miseriam. |
| 76 | ubi video, haec coepi cogitare 'hem tot mea |
| 77 | solius solliciti sunt causa ut me unum expleant? |
| 78 | ancillae tot me vestient? sumptus domi |
| 79 | tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum, |
| 80 | quem pariter uti his decuit aut etiam amplius, |
| 81 | quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast, |
| 82 | eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea! |
| 83 | malo quidem me dignum quovis deputem, |
| 84 | si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet |
| 85 | inopem carens patria ob meas iniurias, |
| 86 | interea usque illi de me supplicium dabo |
| 87 | laborans parcens quaerens, illi serviens.' |
| 88 | ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus |
| 89 | nec vas nec vestimentum: conrasi omnia. |
| 90 | ancillas servos, nisi eos qui opere rustico |
| 91 | faciundo facile sumptum exsercirent suom, |
| 92 | omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico |
| 93 | aedis mercede. quasi talenta ad quindecim |
| 94 | coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo. |
| 95 | decrevi tantisper me minus iniuriae, |
| 96 | Chreme, meo gnato facere dum fiam miser; |
| 97 | nec fas esse ulla me voluptate hic frui, |
| 98 | nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps. |
| 99 | CH. ingenio te esse in liberos leni puto, |
| 100 | et illum obsequentem siqui' recte aut commode |
| 101 | tractaret. verum nec tu illum sati' noveras |
| 102 | nec te ille; hoc qui fit? ubi non vere vivitur. |
| 103 | tu illum numquam ostendisti quanti penderes |
| 104 | nec tibi illest credere ausu' quae est aequom patri. |
| 105 | quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi. |
| 106 | ME. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest. |
| 107 | CH. Menedeme, at porro recte spero et illum tibi |
| 108 | salvom adfuturum esse hic confido propediem. |
| 109 | ME. utinam ita di faxint! CH. facient. nunc si commodumst, |
| 110 | Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo. |
| 111 | ME. non possum. CH. quor non? quaeso tandem aliquantulum |
| 112 | tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius. |
| 113 | ME. non convenit, qui illum ad laborem inpepulerim, |
| 114 | nunc me ipsum fugere. CH. sicine est sententia? |
| 115 | ME. sic. CH. bene vale. ME. et tu. - CH. lacrumas excussit mihi |
| 116 | miseretque me eiu'. sed ut diei tempus est, |
| 117 | monere me hunc vicinum Phaniam |
| 118 | ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist. - |
| 119 | nil opu' fuit monitore: iamdudum domi |
| 120 | praesto apud me esse aiunt. egomet convivas moror. |
| 121 | ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores |
| 122 | hinc a me? quinam egreditur? huc concessero. |