Terentius, Heauton, 0, III. Prologus
| 1 | Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni |
| 2 | poeta dederit quae sunt adulescentium, |
| 3 | id primum dicam, deinde quod veni eloquar. |
| 4 | ex integra Graeca integram comoediam |
| 5 | hodie sum acturus Heauton timorumenon, |
| 6 | duplex quae ex argumento facta est simplici. |
| 7 | novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit |
| 8 | et quoia Graeca sit, ni partem maxumam |
| 9 | existumarem scire vostrum, id dicerem. |
| 10 | nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo. |
| 11 | oratorem esse voluit me, non prologum: |
| 12 | vostrum iudicium fecit; me actorem dedit. |
| 13 | sed hic actor tantum poterit a facundia |
| 14 | quantum ille potuit cogitare commode |
| 15 | qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum? |
| 16 | nam quod rumores distulerunt malevoli |
| 17 | multas contaminasse Graecas, dum facit |
| 18 | paucas Latinas: factum id esse hic non negat |
| 19 | neque se pigere et deinde facturum autumat. |
| 20 | habet bonorum exemplum quo exemplo sibi |
| 21 | licere [id] facere quod illi fecerunt putat. |
| 22 | tum quod malevolu' vetu' poeta dictitat |
| 23 | repente ad studium hunc se adplicasse musicum, |
| 24 | amicum ingenio fretum, haud natura sua: |
| 25 | arbitrium vostrum, vostra existumatio |
| 26 | valebit. quare omnis vos oratos volo, |
| 27 | ne plus iniquom possit quam aequom oratio. |
| 28 | facite aequi siti', date crescendi copiam |
| 29 | novarum qui spectandi faciunt copiam |
| 30 | sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet |
| 31 | qui nuper fecit servo currenti in via |
| 32 | decesse populum: quor insano serviat? |
| 33 | de illius peccatis plura dicet quom dabit |
| 34 | alias novas, nisi finem maledictis facit. |
| 35 | adeste aequo animo, date potestatem mihi |
| 36 | statariam agere ut liceat per silentium, |
| 37 | ne semper servo' currens, iratus senex, |
| 38 | edax parasitu', sycophanta autem inpudens, |
| 39 | avaru' leno adsidue agendi sint seni |
| 40 | clamore summo, cum labore maxumo. |
| 41 | mea causa causam hanc iustam esse animum inducite, |
| 42 | ut aliqua pars labori' minuatur mihi. |
| 43 | nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni: |
| 44 | siquae laboriosast, ad me curritur; |
| 45 | si lenis est, ad alium defertur gregem. |
| 46 | in hac est pura oratio. experimini |
| 47 | in utramque partem ingenium quid possit meum. |
| 48 | [si numquam avare pretium statui arti meae |
| 49 | et eum esse quaestum in animum induxi maxumum, |
| 50 | quam maxume servire vostris commodis:] |
| 51 | exemplum statuite in me, ut adulescentuli |
| 52 | vobis placere studeant potiu' quam sibi. |