Terentius, Eunuchus, 5, Scaena IX. Phaedria Chaerea Thraso Gnatho
| 1 | PH. Di vostram fidem, incredibilia |
| 2 | Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest. |
| 3 | PH. gaudeo. CH. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua |
| 4 | digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui |
| 5 | mihi illam laudas? TH. perii, quanto minu' spei 'st tanto magis amo. |
| 6 | obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc |
| 7 | precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem. |
| 8 | GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris, |
| 9 | quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes. |
| 10 | GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus |
| 11 | te praesente absente pateat, invocato ut sit locus |
| 12 | semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH. quem ego hic audio? |
| 13 | o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta hic sient |
| 14 | nescis. TH. scio. PH. quor te ergo in his ego conspicor regionibus? |
| 15 | TH. vobis fretu'. PH. scin quam fretu'? miles, edico tibi, |
| 16 | si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi |
| 17 | 'alium quaerebam, iter hac habui': periisti. GN. heia haud sic decet. |
| 18 | PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam superbum . . PH. sic ago. |
| 19 | GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit, |
| 20 | facitote. CH. audiamu'. GN. tu concede paullum istuc, Thraso. |
| 21 | principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim, |
| 22 | me huiu' quidquid facio id facere maxume causa mea; |
| 23 | verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitiast. |
| 24 | PH. quid id est? GN. militem rivalem ego recipiundum censeo. PH. hem |
| 25 | recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cum illa, Phaedria, |
| 26 | ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas), |
| 27 | quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem. |
| 28 | ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad |
| 29 | omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo |
| 30 | nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius. |
| 31 | fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies: |
| 32 | neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi velis. |
| 33 | CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto, |
| 34 | accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius. |
| 35 | CH. mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. PH. idem ego arbitror. |
| 36 | GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me in vostrum gregem |
| 37 | recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus. |
| 38 | CH. ac lubenter. GN. at ego pro istoc, Phaedria et tu Chaerea, |
| 39 | hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet. |
| 40 | PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH. obsecro te, quid agimus? |
| 41 | GN. quid? isti te ignorabant: postquam is mores ostendi tuos |
| 42 | et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas, |
| 43 | impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam. |
| 44 | numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum. |
| 45 | GN. dixin ego in hoc esse vobis Atticam elegantiam? |
| 46 | PH. nil praeter promissum est. ite hac. CANTOR. vos valete et plaudite! |