monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8
Terentius, Eunuchus, 5, Scaena VII. Gnatho Thraso Parmeno <<<     >>> Scaena IX. Phaedria Chaerea Thraso Gnatho

Terentius, Eunuchus, 5, Scaena VIII. Chaerea Parmeno Gnatho Thraso

1 CH. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?
2 nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
3 omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
4 PA. quid hic laetus est? CH. o Parmeno mi, o mearum voluptatum omnium
5 inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis?
6 scis Pamphilam meam inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?
7 PA. bene, ita me di ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum autem Phaedriae
8 meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
9 Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
10 nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai' totast? CH. scilicet.
11 PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.
12 CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.-
13 TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
14 GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?
15 illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim
16 incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
17 quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
18 an mei patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
19 serva obsecro haec bona nobis!
Terentius HOME

bav1620.61 bmv448.74 bnf7899.132 bnf7900.35 bnf7900.25 bnf7901.36 bnf7902.35 bnf7906.28 bnf9345.393 bnf10304.70 bnf16235.87 csg1394.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik