monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6 > 1 > 3 > 4 > 5 > 6
Terentius, Eunuchus, 5, Scaena V. Senex Parmeno <<<     >>> Scaena VII. Gnatho Thraso Parmeno

Terentius, Eunuchus, 5, Scaena VI. Pythias Parmeno

1 PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire
2 mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
3 mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
4 PA. quid hoc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
5 sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.
6 PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:
7 defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?
8 numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah
9 non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus
10 at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
11 quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
12 an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
13 adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
14 nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit
15 illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
16 PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
17 itan lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.
18 PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:
19 sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
20 tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas
21 flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
22 PA. nullus sum. PY. hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
23 PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
Terentius HOME

bav1620.60 bmv448.73 bnf7899.129 bnf7900.34 bnf7900.25 bnf7901.35 bnf7902.35 bnf7906.27 bnf9345.392 bnf10304.69 bnf16235.85 csg1394.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik