Terentius, Eunuchus, 5, Scaena IV. Parmeno Pythias
| 1 | PA. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat. |
| 2 | quod si astu rem tractavit, di vostram fidem, |
| 3 | quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! |
| 4 | nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et |
| 5 | carissimum, a meretrice avara virginem |
| 6 | quam amabat, eam confeci sine molestia |
| 7 | sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum, |
| 8 | id verost quod ego mi puto palmarium, |
| 9 | me repperisse quo modo adulescentulus |
| 10 | meretricum ingenia et mores posset noscere |
| 11 | mature, ut quom cognorit perpetuo oderit. |
| 12 | quae dum foris sunt nil videtur mundius, |
| 13 | nec mage compositum quicquam nec magis elegans |
| 14 | quae cum amatore quom cenant ligurriunt. |
| 15 | harum videre inluviem sordes inopiam, |
| 16 | quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi, |
| 17 | quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent, |
| 18 | nosse omnia haec salus est adulescentulis. |
| 19 | PY. ego pol te pro istis dictis et factis, scelus, |
| 20 | ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris. |
| 21 | pro deum fidem, facinu' foedum! o infelicem adulescentulum! |
| 22 | o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est? |
| 23 | PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras. |
| 24 | quae futura exempla dicunt in illum indigna! PA. o Iuppiter, |
| 25 | quae illaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid istuc, Pythias? |
| 26 | quid ais? in quem exempla fient? PY. rogitas, audacissime? |
| 27 | perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum, |
| 28 | dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo. |
| 29 | PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast, |
| 30 | scis eam hinc civem esse? et fratrem eius [esse] adprime nobilem? |
| 31 | PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser. |
| 32 | ille ubi id rescivit factum frater violentissimus |
| 33 | PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis. PA. hem |
| 34 | conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide. |
| 35 | PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet: |
| 36 | quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. qua audacia |
| 37 | tantum facinus audet? PY. quid ita 'tantum'? PA. an non tibi hoc maxumumst? |
| 38 | quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia |
| 39 | prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias: |
| 40 | dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem |
| 41 | obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai' vim fieri sinat! |
| 42 | atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vide, Parmeno, |
| 43 | quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant |
| 44 | quidquid factumst ex te esse ortum. PA. quid igitur faciam miser? |
| 45 | quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem. |
| 46 | dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum |
| 47 | scio paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis. |
| 48 | ego abeo intro: tu isti narra omnem ordinem ut factum siet. |