Terentius, Eunuchus, 5, Scaena III. Pythias Chremes Sophrona
| 1 | PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi, |
| 2 | quidnam qui referam sacrilego illi gratiam |
| 3 | qui hunc supposivit nobis? CH. move vero ocius |
| 4 | te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves. |
| 5 | PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia. |
| 6 | PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter. |
| 7 | PY. probe edepol narras; nam illi faveo virgini. |
| 8 | ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.- |
| 9 | virum bonum eccum Parmenonem incedere |
| 10 | video: vide ut otiosus it! si dis placet, |
| 11 | spero me habere qui hunc meo excruciem modo. |
| 12 | ibo intro de cognitione ut certum sciam: |
| 13 | post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum. |