Terentius, Eunuchus, 5, Scaena II. Chaerea Thais Pythias
| 1 | CH. Apud Antiphonem uterque, mater et pater, |
| 2 | quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo |
| 3 | intro ire possem quin viderent me. interim |
| 4 | dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam |
| 5 | venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo |
| 6 | in angiportum quoddam desertum, inde item |
| 7 | in aliud, inde in aliud: ita miserrimus |
| 8 | fui fugitando nequi' me cognosceret. |
| 9 | sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo |
| 10 | quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi? |
| 11 | TH. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi, |
| 12 | aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi placet? |
| 13 | CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH. unam hanc noxiam |
| 14 | amitte: si aliam admisero umquam, occidito. |
| 15 | TH. num meam saevitiam veritus es? CH. non. TH. quid igitur? |
| 16 | CH. hanc metui ne me criminaretur tibi. |
| 17 | TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY. eho 'paullum', inpudens? |
| 18 | an paullum hoc esse tibi videtur, virginem |
| 19 | vitiare civem? CH. conservam esse credidi. |
| 20 | PY. conservam! vix me contineo quin involem in |
| 21 | capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit. |
| 22 | TH. abin hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam, |
| 23 | credo, isti quicquam furcifero si id fecerim; |
| 24 | praesertim quom se servom fateatur tuom. |
| 25 | TH. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea, |
| 26 | fecisti; nam si ego digna hac contumelia |
| 27 | sum maxume, at tu indignu' qui faceres tamen. |
| 28 | neque edepol quid nunc consili capiam scio |
| 29 | de virgine istac: ita conturbasti mihi |
| 30 | rationes omnis, ut eam non possim suis |
| 31 | ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere, |
| 32 | ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea. |
| 33 | CH. at nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam |
| 34 | fore, Thai'. saepe ex huismodi re quapiam et |
| 35 | malo principio magna familiaritas |
| 36 | conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus? |
| 37 | TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo. |
| 38 | CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae |
| 39 | me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio, |
| 40 | et pol propterea mage nunc ignosco tibi. |
| 41 | non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, |
| 42 | neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam. |
| 43 | CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo. |
| 44 | PY. tum pol tibi ab istoc, era, cavendum intellego. |
| 45 | CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH. desinas. |
| 46 | CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies, |
| 47 | ego me tuae commendo et committo fidei, |
| 48 | te mihi patronam capio, Thai', te obsecro: |
| 49 | emoriar si non hanc uxorem duxero. |
| 50 | TH. tamen si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio, |
| 51 | civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier |
| 52 | si vis, iam frater ipse hic aderit virginis; |
| 53 | nutricem accersitum iit quae illam aluit parvolam: |
| 54 | in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea. |
| 55 | CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit, |
| 56 | domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium? |
| 57 | CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es? |
| 58 | TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas |
| 59 | recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc meae fidei, |
| 60 | dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro. |
| 61 | PY. parum perspexisse eius videre audaciam. |
| 62 | CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea, |
| 63 | nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias, |
| 64 | tu me servato. PY. neque pol servandum tibi |
| 65 | quicquam dare ausim neque te servare: apage te. |
| 66 | TH. adest optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro |
| 67 | abeamus intro, Thais: nolo me in via |
| 68 | cum hac veste videat. TH. quam ob rem tandem? an quia pudet? |
| 69 | CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor. |
| 70 | tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias. |