monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1
>>> Terentius, Eunuchus, 5, Scaena II. Chaerea Thais Pythias

Terentius, Eunuchus, 5, Scaena I. Thais Pythias

1 TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
2 'scio nescio abiit audivi, ego non adfui.'
3 non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
4 virgo conscissa veste lacrumans opticet;
5 eunuchus abiit: quam ob rem? [aut] quid factumst? taces?
6 PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
7 fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.
8 TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu' frater Phaedriae.
9 TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi.
10 TH. quid is obsecro ad nos? quam ob rem adductust? PY. nescio;
11 nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,
12 infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
13 num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?
14 istucine interminata sum hinc abiens tibi?
15 PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
16 TH. scelesta, ovem lupo commisisti. dispudet
17 sic mihi data esse verba. quid illuc hominis est?
18 PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
19 habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinisteram.
20 viden? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.
21 TH. quid illo faciemu', stulta? PY. quid facias, rogas?
22 vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
23 videtur! non est? tum quae eius confidentiast!
Terentius HOME

bav1620.56 bmv448.67 bnf7899.119 bnf7900.32 bnf7900.23 bnf7901.33 bnf7902.32 bnf7906.25 bnf9345.386 bnf10304.65 bnf16235.79 csg1394.116

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik