Terentius, Eunuchus, 4, Scaena VI. Thais Chremes Pythias
| 1 | TH. Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam [a me] eripiat: sine veniat. |
| 2 | atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. |
| 3 | usque adeo ego illius ferre possum ineptiam et magnifica verba, |
| 4 | verba dum sint; verum enim si ad rem conferentur, vapulabit. |
| 5 | CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi Chreme, te ipsum exspectabam. |
| 6 | scin tu turbam hanc propter te esse factam? et adeo ad te attinere hanc |
| 7 | omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo |
| 8 | reddere ac restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa. |
| 9 | CH. ubi east? TH. domi apud me. CH. hem. TH. quid est? |
| 10 | educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est. |
| 11 | hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti. |
| 12 | CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia. |
| 13 | TH. at enim cave ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme; |
| 14 | nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit. |
| 15 | abi tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis. |
| 16 | CH. viden tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas. |
| 17 | CH. militem secum ad te quantas copias adducere? |
| 18 | attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mi homo? CH. apage sis: |
| 19 | egon formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus. |
| 20 | TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes. |
| 21 | TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est, |
| 22 | minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens. |
| 23 | CH. scio istuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est. |
| 24 | malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria. |
| 25 | tu abi atque obsera ostium intu', dum ego hinc transcurro ad forum: |
| 26 | volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH. mane. |
| 27 | CH. meliust. TH. mane. CH. omitte: iam adero. TH. nil opus est istis, Chreme. |
| 28 | hoc modo dic, sororem illam tuam esse et te parvam virginem |
| 29 | amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH. cape. |
| 30 | si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe. |
| 31 | TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH. attolle pallium. |
| 32 | perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro. |