Terentius, Eunuchus, 4, Scaena V. Chremes Pythias
| 1 | CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi. |
| 2 | at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius! |
| 3 | postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit. |
| 4 | PY. Chreme. CH. quis est? ehem Pythias: vah quanto nunc formonsior |
| 5 | videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior. |
| 6 | CH. verbum hercle hoc verum erit 'sine Cerere et Libero friget Venus'. |
| 7 | sed Thai' multo ante venit? PY. anne abiit iam a milite? |
| 8 | CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae. |
| 9 | PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit. |
| 10 | PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia |
| 11 | correxit miles, quod intellexi minu'; nam me extrusit foras. |
| 12 | sed eccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim. |