Terentius, Eunuchus, 4, Scaena IV. Phaedria Dorus Pythias Dorias
| 1 | PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas, |
| 2 | fugitive? prodi, male conciliate. DORUS. obsecro. PH. oh |
| 3 | illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! |
| 4 | quid huc tibi reditiost? quid vestis mutatio? |
| 5 | quid narras? paullum si cessassem, Pythias, |
| 6 | domi non offendissem, ita iam ornarat fugam. |
| 7 | PY. haben hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene. |
| 8 | DORIAS. istuc pol vero bene. PY. ubist? PH. rogitas? non vides? |
| 9 | PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo? |
| 10 | PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis |
| 11 | nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria. |
| 12 | PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro, |
| 13 | ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY. |
| 14 | ne comparandus hic quidem ad illumst: ille erat |
| 15 | honesta facie et liberali. PH. ita visus est |
| 16 | dudum, quia varia veste exornatus fuit. |
| 17 | nunc tibi videtur foedu', quia illam non habet. |
| 18 | PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. |
| 19 | ad nos deductus hodiest adulescentulus, |
| 20 | quem tu videre vero velles, Phaedria. |
| 21 | hic est vietu' vetu' veternosus senex, |
| 22 | colore mustelino. PH. hem quae haec est fabula? |
| 23 | rediges me ut quid egerim egomet nesciam? |
| 24 | eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iube mi denuo |
| 25 | respondeat. PH. roga. PY. venisti hodie ad nos? negat. |
| 26 | at ille alter venit annos natu' sedecim, |
| 27 | quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi |
| 28 | primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? |
| 29 | monstrum homini', non dicturu's? DO. venit Chaerea. |
| 30 | PH. fraterne? DO. ita. PH. quando? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo. |
| 31 | PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne eum prius? |
| 32 | DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.] |
| 33 | PH. unde igitur fratrem meum esse scibas? DO. Parmeno |
| 34 | dicebat eum esse. is dedit mi hanc. PH. occidi. |
| 35 | DO. meam ipse induit: post una ambo abierunt foras. |
| 36 | PY. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi? |
| 37 | iam sati' certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua, |
| 38 | credis huic quod dicat? PY. quid isti credam? res ipsa indicat. |
| 39 | PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est. |
| 40 | dic dum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi? |
| 41 | DO. factum. PH. et east indutu'? DO. factum. PH. et pro te huc deductust? DO. ita. |
| 42 | PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi: |
| 43 | etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? |
| 44 | PH. mirum ni tu credas quod iste dicat. quid agam nescio. |
| 45 | heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere |
| 46 | verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest |
| 47 | sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat. |
| 48 | ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. i intro nunciam. |
| 49 | DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio. |
| 50 | actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.- |
| 51 | PY. Parmenoni' tam scio esse hanc techinam quam me vivere. |
| 52 | DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam. |
| 53 | sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. de istac rogas |
| 54 | virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis, |
| 55 | quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis. |
| 56 | hac re et te omni turba evolves et illi gratum feceris. |
| 57 | id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen? |
| 58 | Thai' iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat |
| 59 | turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet. |