Terentius, Eunuchus, 4, Scaena III. Pythias Dorias Phaedria
| 1 | PY. Ubi ego illum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram? |
| 2 | hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor. |
| 3 | PY. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem, |
| 4 | vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit. |
| 5 | PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi, |
| 6 | ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico! |
| 7 | PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi. |
| 8 | adibo. quid istuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias? |
| 9 | PY. ehem Phaedria, egon? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis |
| 10 | tam lepidis? PH. quid istuc est rei? |
| 11 | PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit! |
| 12 | virginem quam erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais? |
| 13 | PY. perii. PH. temulenta's. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt! |
| 14 | DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit? |
| 15 | PH. insanis: qui istuc facere eunuchu' potuit? PY. ego illum nescio |
| 16 | qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat. |
| 17 | virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere. |
| 18 | ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, |
| 19 | aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis |
| 20 | quo ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum |
| 21 | forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies.- |
| 22 | DO. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem. |
| 23 | PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse eos maxumos, |
| 24 | sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat; |
| 25 | nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem virginem. |