Terentius, Eunuchus, 4, Scaena II. Phaedria
| 1 | PH. Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias, |
| 2 | ita ut fit ubi quid in animost molestiae, |
| 3 | aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in |
| 4 | peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto, |
| 5 | praeterii inprudens villam. longe iam abieram |
| 6 | quom sensi: redeo rursum, male me vero habens. |
| 7 | ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: |
| 8 | occepi mecum cogitare 'hem biduom hic |
| 9 | manendumst soli sine illa? quid tum postea? |
| 10 | nil est. quid nil? si non tangendi copiast, |
| 11 | eho ne videndi quidem erit? si illud non licet, |
| 12 | saltem hoc licebit. certe extrema linea |
| 13 | amare haud nil est.' villam praetereo sciens. |
| 14 | sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias? |