monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1
>>> Terentius, Eunuchus, 4, Scaena II. Phaedria

Terentius, Eunuchus, 4, Scaena I. Dorias

1 Ita me di ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera,
2 nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.
3 nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
4 militem rogat ut illum admitti iubeat: ill' continuo irasci,
5 neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.
6 id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat
7 de sorore eius indicare ad eam rem tempu' non erat.
8 invitat tristi': mansit. ibi illa cum illo sermonem ilico;
9 miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
10 voluit facere contra huic aegre: 'heus' inquit 'puere, Pamphilam
11 accerse ut delectet hic nos.' illa [exclamat] 'minime gentium:
12 in convivium illam?' miles tendere: inde ad iurgium.
13 interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
14 hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.
Terentius HOME

bav1620.50 bmv448.60 bnf7899.105 bnf7900.28 bnf7900.21 bnf7901.30 bnf7902.29 bnf7906.23 bnf9345.379 bnf10304.60 bnf16235.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik