monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3
Terentius, Eunuchus, 3, Scaena II. Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias <<<     >>> Scaena IV. Antipho

Terentius, Eunuchus, 3, Scaena III. Chremes Pythias

1 CH. Profecto quanto mage magisque cogito,
2 nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:
3 ita me ab ea astute video labefactarier,
4 iam tum quom primum iussit me ad se accersier.
5 roget quis 'quid [rei] tibi cum illa?' ne noram quidem.
6 ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
7 ait rem divinam fecisse [se] et rem seriam
8 velle agere mecum. iam tum erat suspicio
9 dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere
10 mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
11 ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
12 mihi et mater mortui essent. dico, iamdiu.
13 rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
14 credo placere hoc: sperat se a me avellere.
15 postremo, ecqua inde parva periisset soror;
16 ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;
17 ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
18 nisi si illa forte quae olim periit parvola
19 soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
20 verum ea si vivit annos natast sedecim,
21 non maior: Thai' quam ego sum maiusculast.
22 misit porro orare ut venirem serio.
23 aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
24 non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic?
25 ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!
26 CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo
27 te orabat opere ut cras redires. CH. rus eo.
28 PY. fac amabo. CH. non possum, inquam. PY. at tu apud nos hic mane
29 dum redeat ipsa. CH. nil minus. PY. quor, mi Chremes?
30 CH. malam rem hinc ibi'? PY. si istuc ita certumst tibi,
31 amabo ut illuc transeas ubi illast. CH. eo.
32 PY. abi, Dorias, cito hunc deduce ad militem.
Terentius HOME

bav1620.47 bmv448.57 bnf7899.99 bnf7900.26 bnf7900.21 bnf7901.28 bnf7902.27 bnf7906.21 bnf9345.375 bnf10304.57 bnf16235.66

Terentius, Eunuchus, 3, Scaena II. Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias <<<     >>> Scaena IV. Antipho
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3 > 3 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik