Terentius, Eunuchus, 3, Scaena II. Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias
| 1 | TH. Audire vocem visa sum modo militis. |
| 2 | atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea, |
| 3 | meum savium, quid agitur? ecquid nos amas |
| 4 | de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit |
| 5 | principium adveniens! TH. plurimum merito tuo. |
| 6 | GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum: |
| 7 | ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror. |
| 8 | PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam. |
| 9 | ituran, Thais, quopiam es? TH. ehem Parmeno: |
| 10 | bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hunc non vides? |
| 11 | PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi |
| 12 | a Phaedria. THR. quid stamu'? quor non imus hinc? |
| 13 | PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua, |
| 14 | dare huic quae volumu', convenire et conloqui. |
| 15 | THR. perpulchra credo dona aut nostri similia. |
| 16 | PA. res indicabit. heus iubete istos foras |
| 17 | exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: |
| 18 | ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae. |
| 19 | GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi, |
| 20 | quam liberali facie, quam aetate integra! |
| 21 | TH. ita me di ament, honestust. PA. quid tu ais, Gnatho? |
| 22 | numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? |
| 23 | tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris, |
| 24 | fac in palaestra, in musicis: quae liberum |
| 25 | scire aequomst adulescentem, sollertem dabo. |
| 26 | THR. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . . |
| 27 | PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat |
| 28 | te vivere et sua causa excludi ceteros, |
| 29 | neque pugnas narrat neque cicatrices suas |
| 30 | ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit; |
| 31 | verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, |
| 32 | ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur. |
| 33 | THR. adparet servom hunc esse domini pauperis |
| 34 | miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio, |
| 35 | qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti. |
| 36 | PA. tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto |
| 37 | homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, |
| 38 | e flamma petere te cibum posse arbitror. |
| 39 | THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo |
| 40 | simul imperabo: poste continuo exeo. |
| 41 | THR. ego hinc abeo: tu istanc opperire. PA. haud convenit |
| 42 | una ire cum amica imperatorem in via. |
| 43 | THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es. |
| 44 | GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo; |
| 45 | et illud de Rhodio dictum quom in mentem venit. |
| 46 | sed Thais exit. THR. abi prae, curre, ut sint domi |
| 47 | parata. GN. fiat.- TH. diligenter, Pythias, |
| 48 | fac cures, si Chremes hoc forte advenerit, |
| 49 | ut ores primum ut maneat; si id non commodumst, |
| 50 | ut redeat; si id non poterit, ad me adducito. |
| 51 | PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere? |
| 52 | ehem curate istam diligenter virginem: |
| 53 | domi adsiti' facite. THR. eamu'. TH. vos me sequimini. |