Terentius, Eunuchus, 3, Scaena I. Thraso Gnatho Parmeno
| 1 | TH. Magnas vero agere gratias Thais mihi? |
| 2 | GN. ingentis. TH. ain tu, laetast? GN. non tam ipso quidem |
| 3 | dono quam abs te datum esse: id vero serio |
| 4 | triumphat. PA. hoc proviso ut, ubi tempus siet, |
| 5 | deducam. sed eccum militem. TH. est istuc datum |
| 6 | profecto ut grata mihi sint quae facio omnia. |
| 7 | GN. advorti hercle animum. TH. vel rex semper maxumas |
| 8 | mihi agebat quidquid feceram: aliis non item. |
| 9 | GN. labore alieno magno partam gloriam |
| 10 | verbis saepe in se transmovet qui habet salem; |
| 11 | quod in test. TH. habes. GN. rex te ergo in oculis . . TH. scilicet. |
| 12 | GN. gestare. TH. vero: credere omnem exercitum, |
| 13 | consilia. GN. mirum. TH. tum sicubi eum satietas |
| 14 | hominum aut negoti siquando odium ceperat, |
| 15 | requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? GN. scio: |
| 16 | quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. TH. tenes. |
| 17 | tum me convivam solum abducebat sibi. GN. hui |
| 18 | regem elegantem narras. TH. immo sic homost: |
| 19 | perpaucorum hominum. GN. immo nullorum arbitror, |
| 20 | si tecum vivit. TH. invidere omnes mihi, |
| 21 | mordere clanculum: ego non flocci pendere: |
| 22 | illi invidere misere; verum unus tamen |
| 23 | inpense, elephantis quem Indicis praefecerat. |
| 24 | is ubi molestu' magis est, 'quaeso' inquam 'Strato, |
| 25 | eon es ferox quia habes imperium in beluas?' |
| 26 | GN. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae |
| 27 | iugularas hominem. quid ille? TH. mutus ilico. |
| 28 | GN. quidni esset? PA. di vostram fidem, hominem perditum |
| 29 | miserumque et illum sacrilegum! TH. quid illud, Gnatho, |
| 30 | quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, |
| 31 | numquam tibi dixi? GN. numquam; sed narra obsecro. |
| 32 | (plus miliens audivi.) TH. una in convivio |
| 33 | erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus. |
| 34 | forte habui scortum: coepit ad id adludere |
| 35 | et me inridere. 'quid ais' inquam homini 'inpudens? |
| 36 | lepu' tute's, pulpamentum quaeris?' GN. hahahae. |
| 37 | TH. quid est? GN. facete lepide laute nil supra. |
| 38 | tuomne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi. |
| 39 | TH. audieras? GN. saepe, et fertur in primis. TH. meumst. |
| 40 | GN. dolet dictum inprudenti adulescenti et libero. |
| 41 | PA. at te di perdant! GN. quid ille quaeso? TH. perditus: |
| 42 | risu omnes qui aderant emoriri. denique |
| 43 | metuebant omnes iam me. GN. haud iniuria. |
| 44 | TH. sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi, |
| 45 | quod eam me amare suspicatast? GN. nil minus. |
| 46 | immo auge mage suspicionem. TH. quor? GN. rogas? |
| 47 | scin, si quando illa mentionem Phaedriae |
| 48 | facit aut si laudat, te ut male urat? TH. sentio. |
| 49 | GN. id ut ne fiat haec res solast remedio: |
| 50 | ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam |
| 51 | continuo; siquando illa dicet 'Phaedriam |
| 52 | intro mittamu' comissatum,' Pamphilam |
| 53 | cantatum provocemu'; si laudabit haec |
| 54 | illiu' formam, tu huiu' contra. denique |
| 55 | par pro pari referto quod eam mordeat. |
| 56 | TH. siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho. |
| 57 | GN. quando illud quod tu das exspectat atque amat, |
| 58 | iamdudum te amat, iamdudum illi facile fit |
| 59 | quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit |
| 60 | fructum nequando iratu' tu alio conferas. |
| 61 | TH. bene dixti, ac mihi istuc non in mentem venerat. |
| 62 | GN. ridiculum; non enim cogitaras. ceterum |
| 63 | idem hoc tute meliu' quanto invenisses, Thraso! |