Terentius, Eunuchus, 2, Scaena III. Chaerea Parmeno
| 1 | CH. Occidi! |
| 2 | neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. |
| 3 | ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quam insistam viam |
| 4 | incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest. |
| 5 | o faciem pulchram! deleo omnis dehinc ex animo mulieres: |
| 6 | taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum! |
| 7 | nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem! |
| 8 | hic vero est qui si occeperit, |
| 9 | ludum iocumque dices fuisse illum alterum, |
| 10 | praeut huiu' rabies quae dabit. |
| 11 | CH. ut illum di deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est; |
| 12 | meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim. |
| 13 | sed eccum Parmenonem. salve. PA. quid tu's tristi'? quidve's alacris? |
| 14 | unde is? CH. egone? nescio hercle, |
| 15 | neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsu' sum oblitus mei. |
| 16 | PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmeno, ostendes te qui vir sies. |
| 17 | scis te mihi saepe pollicitum esse 'Chaerea, aliquid inveni |
| 18 | modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam', |
| 19 | quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum. |
| 20 | PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant, |
| 21 | si adeo digna resest ubi tu nervos intendas tuos. |
| 22 | haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student |
| 23 | demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient. |
| 24 | siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: |
| 25 | tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas: |
| 26 | itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae. |
| 27 | CH. color veru', corpu' solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim. |
| 28 | PA. flos ipse. CH. hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario |
| 29 | fac tradas: mea nil refert dum potiar modo. |
| 30 | PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem. PA. ubi habitat? |
| 31 | CH. ne id quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eam amisti? |
| 32 | CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo, |
| 33 | nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae |
| 34 | felicitates omnes advorsae sient. |
| 35 | quid hoc est sceleri'? perii. PA. quid factumst? CH. rogas? |
| 36 | patris cognatum atque aequalem Archidemidem |
| 37 | nostin? PA. quidni? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam. |
| 38 | PA. incommode hercle. CH. immo enimvero infeliciter; |
| 39 | nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. |
| 40 | illum liquet mihi deierare his mensibus |
| 41 | sex septem prorsum non vidisse proxumis, |
| 42 | nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit. |
| 43 | eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume. |
| 44 | CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem, |
| 45 | incurvo' tremulu' labiis demissis gemens: |
| 46 | 'heus heus tibi dico, Chaerea' inquit. restiti. |
| 47 | 'scin quid ego te volebam?' 'dic.' 'cras est mihi |
| 48 | iudicium.' 'quid tum?' 'ut diligenter nunties |
| 49 | patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit.' |
| 50 | dum haec dicit abiit hora. rogo numquid velit. |
| 51 | 'recte' inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem, |
| 52 | illa sese interea commodum huc advorterat |
| 53 | in hanc nostram plateam. PA. mirum ni hanc dicit, modo |
| 54 | huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat. |
| 55 | PA. comites secuti scilicet sunt virginem? |
| 56 | CH. verum: parasitu' cum ancilla. PA. ipsast: ilicet. |
| 57 | desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis. |
| 58 | PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut |
| 59 | vidistin? PA. vidi novi scio quo abducta sit. |
| 60 | CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet? |
| 61 | PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: dono datast. |
| 62 | CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso, |
| 63 | Phaedriae rivali'. CH. duras fratri' partis praedicas. |
| 64 | PA. immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet, |
| 65 | [tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH. illumne obsecro |
| 66 | inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem? |
| 67 | PA. istunc ipsum. CH. homo quatietur certe cum dono foras. |
| 68 | sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PA. haud diust. |
| 69 | CH. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: |
| 70 | estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nil ad nostram hanc? PA. alia rest. |
| 71 | CH. obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. PA. faciam sedulo ac |
| 72 | dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? CH. quo nunc is? PA. domum, |
| 73 | ut mancupia haec, ita uti iussit frater, ducam ad Thaidem. |
| 74 | CH. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! |
| 75 | PA. quid ita? CH. rogitas? summa forma semper conservam domi |
| 76 | videbit conloquetur aderit una in unis aedibus, |
| 77 | cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet. |
| 78 | PA. quid si nunc tute fortunatu' fias? CH. qua re, Parmeno? |
| 79 | responde. PA. capias tu illius vestem. CH. vestem? quid tum postea? |
| 80 | PA. pro illo te ducam. CH. audio. PA. te esse illum dicam. CH. intellego. |
| 81 | PA. tu illis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo: |
| 82 | cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias; |
| 83 | quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies. |
| 84 | praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes. |
| 85 | CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari. |
| 86 | age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest. |
| 87 | PA. quid agi'? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser! |
| 88 | quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane. |
| 89 | CH. eamu'. PA. pergin? CH. certumst. PA. vide ne nimium calidum hoc sit modo. |
| 90 | CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah. |
| 91 | PA. flagitium facimus. CH. an id flagitiumst si in domum meretriciam |
| 92 | deducar et illis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam |
| 93 | habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis, |
| 94 | nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur? |
| 95 | an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis? |
| 96 | quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent. |
| 97 | PA. quid istic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas |
| 98 | culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero: |
| 99 | numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene! |