Terentius, Eunuchus, 2, Scaena II. Gnatho Parmeno
| 1 | GN. Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens |
| 2 | quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi: |
| 3 | conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis, |
| 4 | hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: |
| 5 | video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. 'oh |
| 6 | quid istuc' inquam 'ornatist?' 'quoniam miser quod habui perdidi, em |
| 7 | quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt.' |
| 8 | hic ego illum contempsi prae me: 'quid homo' inquam 'ignavissime? |
| 9 | itan parasti te ut spes nulla relicua in te siet tibi? |
| 10 | simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco? |
| 11 | qui color nitor vestitu', quae habitudost corporis! |
| 12 | omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen.' |
| 13 | 'at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati |
| 14 | possum.' 'quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via. |
| 15 | olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius: |
| 16 | hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam. |
| 17 | est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt |
| 18 | nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant, |
| 19 | sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. |
| 20 | quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; |
| 21 | negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi |
| 22 | omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus.' |
| 23 | PA. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit. |
| 24 | GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, |
| 25 | concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes, |
| 26 | cetarii lanii coqui fartores piscatores, |
| 27 | quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe: |
| 28 | salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur. |
| 29 | ille ubi miser famelicus videt mi esse tantum honorem et |
| 30 | tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare |
| 31 | ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi, |
| 32 | si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis |
| 33 | vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur. |
| 34 | PA. viden otium et cibu' quid facit alienu'? GN. sed ego cesso |
| 35 | ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat? |
| 36 | sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video, |
| 37 | rivali' servom: salva resest. nimirum hic homines frigent. |
| 38 | nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere arbitrantur |
| 39 | suam Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem |
| 40 | summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN. video. |
| 41 | num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN. credo; at numquid aliud? |
| 42 | PA. qui dum? GN. quia tristi's. PA. nil quidem. GN. ne sis; sed quid videtur |
| 43 | hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro hominem. PA. ut falsus animist! |
| 44 | GN. quam hoc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? PA. hoc nunc dicis |
| 45 | eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost. |
| 46 | GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam |
| 47 | ne sursum deorsum cursites neve usque ad lucem vigiles. |
| 48 | ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo amicos. PA. laudo. |
| 49 | GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. |
| 50 | PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut admittar |
| 51 | ad illam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam ducis. |
| 52 | GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine biduom hoc praetereat: |
| 53 | qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus, |
| 54 | ne tu istas faxo calcibus saepe insultabi' frustra. |
| 55 | GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos, |
| 56 | nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset? |
| 57 | PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat?- |
| 58 | sed video erilem filium minorem huc advenire. |
| 59 | miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. |
| 60 | non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat. |