monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1
>>> Terentius, Eunuchus, 2, Scaena II. Gnatho Parmeno

Terentius, Eunuchus, 2, Scaena I. Phaedria Parmeno

1 PH. Fac, ita ut iussi, deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.
2 PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH. satine hoc mandatumst tibi? PA. ah
3 rogitare, quasi difficile sit!
4 utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria,
5 quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;
6 ne istuc tam iniquo patiare animo. PA. minime: qui effectum dabo.
7 sed numquid aliud imperas?
8 PH. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et istum aemulum,
9 quod poteris, ab ea pellito.
10 PA. memini, tam etsi nullu' moneas. PH. ego rus ibo atque ibi manebo.
11 PA. censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me obfirmare et
12 perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;
13 nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
14 PH. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam.
15 PA. vigilabi' lassus: hoc plus facies. PH. abi, nil dicis, Parmeno.
16 eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo.
17 tandem non ego illam caream, si sit opu', vel totum triduom? PA. hui
18 univorsum triduom? vide quid agas. PH. stat sententia.-
19 PA. di boni, quid hoc morbist? adeon homines inmutarier
20 ex amore ut non cognoscas eundem esse! hoc nemo fuit
21 minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens.
22 sed quis hic est qui huc pergit? attat hic quidem est parasitus Gnatho
23 militis: ducit secum una virginem dono huic. papae
24 facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
25 cum meo decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.
Terentius HOME

bav1620.39 bmv448.48 bnf7899.83 bnf7900.22 bnf7900.18 bnf7901.24 bnf7902.23 bnf7906.18 bnf9345.366 bnf10304.50 bnf16235.57

>>> Terentius, Eunuchus, 2, Scaena II. Gnatho Parmeno
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik