monumenta.ch > Velleius > 120 > 2
Terentius, Eunuchus, 1, Scaena I. Phaedria Parmeno <<<    

Terentius, Eunuchus, 1, Scaena II. Thais Phaedria Parmeno

1 TH. Miseram me, vereor ne illud graviu' Phaedria
2 tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,
3 quod heri intro missu' non est. PH. totus, Parmeno,
4 tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:
5 accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.
6 TH. quis hic loquitur? ehem tun hic eras, mi Phaedria?
7 quid hic stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum
8 de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?
9 PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores
10 aut quia sum apud te primu'. TH. missa istaec face.
11 PH. quid 'missa'? o Thais, Thais, utinam esset mihi
12 pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,
13 ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
14 aut ego istuc abs te factum nihili penderem!
15 TH. ne crucia te obsecro, anime mi, Phaedria.
16 non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
17 feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
18 PA. credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.
19 TH. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia
20 te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi
21 hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.
22 verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
23 quae vera audivi taceo et contineo optume;
24 sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:
25 plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
26 proin tu, taceri si vis, vera dicito.
27 TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
28 PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam
29 puellam dono quidam mercator dedit
30 ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror;
31 certum non scimu': matri' nomen et patris
32 dicebat ipsa: patriam et signa cetera
33 neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
34 mercator hoc addebat: e praedonibus,
35 unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.
36 mater ubi accepit, coepit studiose omnia
37 docere, educere, ita uti si esset filia.
38 sororem plerique esse credebant meam.
39 ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,
40 abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
41 PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. qui istuc? PA. quia
42 neque tu uno eras contenta neque solus dedit;
43 nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
44 TH. itast; sed sine me pervenire quo volo.
45 interea miles qui me amare occeperat
46 in Cariamst profectu'; te interea loci
47 cognovi. tute scis postilla quam intumum
48 habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.
49 PH. ne hoc quidem tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?
50 TH. hoc agite, amabo. mater mea illic mortuast
51 nuper; eiu' frater aliquantum ad remst avidior.
52 is ubi esse hanc forma videt honesta virginem
53 et fidibu' scire, pretium sperans ilico
54 producit, vendit. forte fortuna adfuit
55 hic meus amicus: emit eam dono mihi
56 inprudens harum rerum ignaru'que omnium.
57 is venit: postquam sensit me tecum quoque
58 rem habere, fingit causas ne det sedulo:
59 ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
60 apud me, ac non id metuat, ne, ubi acceperim,
61 sese relinquam, velle se illam mihi dare;
62 verum id vereri. sed ego quantum suspicor,
63 ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?
64 TH. nil; nam quaesivi. nunc ego eam, mi Phaedria,
65 multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:
66 primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
67 restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem
68 neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,
69 cupio aliquos parere amicos beneficio meo.
70 id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:
71 sine illum priores partis hosce aliquot dies
72 apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,
73 egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
74 PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.
75 PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? 'parvola
76 hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
77 soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis':
78 nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:
79 ego excludor, ille-recipitur. qua gratia?
80 nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times
81 quae advectast ne illum talem praeripiat tibi.
82 TH. egon id timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
83 num solus ille dona dat? num ubi meam
84 benignitatem sensisti in te claudier?
85 nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia
86 ancillulam, relictis rebus omnibus
87 quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
88 quia solae utuntur is reginae; repperi,
89 heri minas viginti pro ambobus dedi.
90 tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
91 ob haec facta abs te spernor? TH. quid istic, Phaedria?
92 quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
93 id fieri posse maxume, verum tamen
94 potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
95 PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres
96 'potius quam te inimicum habeam'! si istuc crederem
97 sincere dici, quidvis possem perpeti.
98 PA. labascit victus uno verbo quam cito!
99 TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco
100 rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?
101 ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
102 saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:
103 verum ne fiant isti viginti dies.
104 TH. profecto non plus biduom aut . . PH. 'aut' nil moror.
105 TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH. scilicet
106 faciundumst quod vis. TH. merito te amo, bene facis.
107 PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
108 ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
109 tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. PA. maxume.
110 PH. in hoc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria,
111 et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?
112 cum milite istoc praesens absens ut sies;
113 dies noctesque me ames, me desideres,
114 me somnies, me exspectes, de me cogites,
115 me speres, me te oblectes, mecum tota sis:
116 meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.-
117 TH. me miseram, forsitan hic mihi parvam habeat fidem
118 atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
119 ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio
120 neque me finxisse falsi quicquam neque meo
121 cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.
122 et quidquid huiu' feci causa virginis
123 feci; nam me eiu' fratrem spero propemodum
124 iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
125 et is hodie venturum ad me constituit domum.
126 concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.
Terentius HOME

bav1620.36 bmv448.44 bnf7899.76 bnf7900.20 bnf7900.17 bnf7901.22 bnf7902.21 bnf7906.17 bnf9345.362 bnf10304.47 bnf16235.54 csg1394.119

Terentius, Eunuchus, 1, Scaena I. Phaedria Parmeno <<<    
monumenta.ch > Velleius > 120 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik