monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8 > 8 > 8 > 4 > 8 > 8 > 9 > 9 > 4 > 8 > 9 > 8 > 1 > 1 > 1
>>> Terentius, Eunuchus, 1, Scaena II. Thais Phaedria Parmeno

Terentius, Eunuchus, 1, Scaena I. Phaedria Parmeno

1 PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem
2 quom accersor ultro? an potius ita me comparem
3 non perpeti meretricum contumelias?
4 exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.
5 PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.
6 verum si incipies neque pertendes gnaviter
7 atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,
8 infecta pace ultro ad eam venies indicans
9 te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,
10 peristi: eludet ubi te victum senserit.
11 proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,
12 ere: quae res in se neque consilium neque modum
13 habet ullum, eam consilio regere non potes.
14 in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,
15 suspiciones, inimicitiae, indutiae,
16 bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules
17 ratione certa facere, nihilo plus agas
18 quam si des operam ut cum ratione insanias.
19 et quod nunc tute tecum iratus cogitas
20 'egon illam, quae illum, quae me, quae non . . ! sine modo,
21 mori me malim: sentiet qui vir siem':
22 haec verba una mehercle falsa lacrimula
23 quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
24 restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
25 ultro supplicium. PH. o indignum facinu'! nunc ego
26 et illam scelestam esse et me miserum sentio:
27 et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
28 vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.
29 PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas
30 minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;
31 et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,
32 neque praeter quam quas ipse amor molestias
33 habet addas, et illas quas habet recte feras.
34 sed eccam ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
35 nam quod nos capere oportet haec intercipit.
Terentius HOME

bav1620.36 bmv448.43 bnf7899.75 bnf7900.20 bnf7900.17 bnf7901.22 bnf7902.20 bnf7906.16 bnf9345.360 bnf10304.46 bnf16235.54 csg1394.119

>>> Terentius, Eunuchus, 1, Scaena II. Thais Phaedria Parmeno
monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8 > 8 > 8 > 4 > 8 > 8 > 9 > 9 > 4 > 8 > 9 > 8 > 1 > 1 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik