monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 3 > 6 > 8 > 3
Terentius, Eunuchus, pr., II. Personae <<<    

Terentius, Eunuchus, 0, III. Prologus

1 Si quisquamst qui placere se studeat bonis
2 quam plurimis et minime multos laedere,
3 in is poeta hic nomen profitetur suom.
4 tum siquis est qui dictum in se inclementius
5 existumavit esse, sic existumet
6 responsum, non dictum esse, quia laesit prior.
7 qui bene vortendo et easdem scribendo male
8 ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,
9 idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,
10 atque in Thesauro scripsit causam dicere
11 prius unde petitur, aurum qua re sit suom,
12 quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi
13 aut unde in patrium monumentum pervenerit.
14 dehinc ne frustretur ipse se aut sic cogitet
15 'defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi':
16 is ne erret moneo, et desinat lacessere.
17 habeo alia multa quae nunc condonabitur,
18 quae proferentur post si perget laedere
19 ita ut facere instituit. quam nunc acturi sumus
20 Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt,
21 perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.
22 magistratu' quom ibi adesset occeptast agi.
23 exclamat furem, non poetam fabulam
24 dedisse et nil dedisse verborum tamen:
25 Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam;
26 parasiti personam inde ablatam et militis.
27 si id est peccatum, peccatum inprudentiast
28 poetae, non quo furtum facere studuerit.
29 id ita esse vos iam iudicare poteritis.
30 Colax Menandrist: in east parasitus Colax
31 et miles gloriosus: eas se non negat
32 personas transtulisse in Eunuchum suam
33 ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
34 Latinas scisse sese id vero pernegat.
35 quod si personis isdem huic uti non licet:
36 qui mage licet currentem servom scribere,
37 bonas matronas facere, meretrices malas,
38 parasitum edacem, gloriosum militem,
39 puerum supponi, falli per servom senem,
40 amare odisse suspicari? denique
41 nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.
42 qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere
43 quae veteres factitarunt si faciunt novi.
44 date operam, cum silentio animum attendite,
45 ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit.
Terentius HOME

bav1620.34 bmv448.41 bnf7899.73 bnf7900.17 bnf7901.21 bnf7902.19 bnf7906.16 bnf9345.360 bnf10304.21 bnf16235.48

Terentius, Eunuchus, pr., II. Personae <<<    
monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 3 > 6 > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik