monumenta.ch > Terentius > 5
Terentius, Andria, 5, Scaena IV. Crito Chremes Simo Pamphilus <<<    

Terentius, Andria, 5, Scaena V. Charinus Pamphilus Davos

1 CH. Proviso quid agat Pamphilus. atque eccum. PA. aliquis forsitan me putet
2 non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
3 ego deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror
4 quod voluptates eorum propriae sunt; nam mi inmortalitas
5 partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
6 sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?
7 CH. quid illud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;
8 nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
9 DA.Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. DA. o Pamphile.
10 PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi obtigerit scio.
11 PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali
12 priu' rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
13 PA. Glycerium mea suos parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.
14 PA. pater amicu' summu' nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe.
15 PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat
16 ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!
17 solus est quem diligant di. CH. salvo' sum si haec vera sunt.
18 conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.
19 CH. bene factum. PA. audistin? CH. omnia. age, me in tuis secundis respice.
20 tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
21 PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
22 sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. tu, Dave, abi domum,
23 propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.
24 ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur;
25 intu' transigetur siquid est quod restet. CANTOR. plaudite!
Terentius HOME

bav1620.34 bmv448.40 bnf7899.70 bnf7900.20 bnf7900.16 bnf7901.21 bnf7902.18 bnf7906.16 bnf9345.359 bnf10304.20 bnf16235.47

Terentius, Andria, 5, Scaena IV. Crito Chremes Simo Pamphilus <<<    
monumenta.ch > Terentius > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik