monumenta.ch > Terentius > 4
Terentius, Andria, 5, Scaena III. Pamphilus Simo Chremes <<<     >>> Scaena V. Charinus Pamphilus Davos

Terentius, Andria, 5, Scaena IV. Crito Chremes Simo Pamphilus

1 CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
2 vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio.
3 CH. Andrium ego Critonem video? certe is est. CR. salvo' sis, Chreme.
4 CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?
5 CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem esse ais?
6 CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?
7 tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos
8 inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
9 sollicitando et pollicitando eorum animos lactas? CR. sanun es?
10 SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
11 PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,
12 non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus?
13 itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
14 ut veniret, antehac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
15 PA. ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
16 SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat qui siet.
17 si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
18 ego istaec moveo aut curo? non tu tuom malum aequo animo feras!
19 nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
20 Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
21 et istaec una parva virgo. tum ille egens forte adplicat
22 primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine.
23 CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. Tu - is mihi cognatus fuit
24 qui eum recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
25 is ibi mortuost. CH. eius nomen? CR. nomen tam cito? Phania? hem
26 perii! verum hercle opinor fuisse Phaniam; hoc certo scio,
27 Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme,
28 multi alii in Andro tum audivere. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,
29 quid eam tum? suamne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR. fratri' filiam.
30 CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tu ais? PA. arrige auris, Pamphile!
31 SI. qui credi'? CH. Phania illic frater meu' fuit. SI. noram et scio.
32 CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
33 tum illam relinquere hic est veritus. postilla nunc primum audio
34 quid illo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu' commotust metu
35 spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
36 SI. ne istam multimodis tuam inveniri gaudeo. PA. credo, pater.
37 CH. at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es
38 cum tua religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. CR. quid istuc est?
39 CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?
40 numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu' memoriam patiar meae
41 voluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?
42 heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. CH. ipsa east. CR. east.
43 PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,
44 te credo credere. CH. ita me di ament, credo. PA. quod restat, pater . .
45 SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!
46 de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;
47 nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est
48 decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;
49 nam illam me credo haud nosse. - SI. quor non illam huc transferri iubes?
50 PA. recte admones: Davo ego istuc dedam iam negoti. SI. non potest.
51 PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu'. PA. quidnam? SI. vinctus est.
52 PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iube solvi, obsecro.
53 SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!
Terentius HOME

bav1620.32 bmv448.36 bnf7899.66 bnf7900.20 bnf7900.16 bnf7901.20 bnf7902.17 bnf7906.15 bnf9345.358 bnf10304.18 bnf16235.45

Terentius, Andria, 5, Scaena III. Pamphilus Simo Chremes <<<     >>> Scaena V. Charinus Pamphilus Davos
monumenta.ch > Terentius > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik