monumenta.ch > Terentius > 3
Terentius, Andria, 5, Scaena II. Davos Chremes Simo Dromo <<<     >>> Scaena IV. Crito Chremes Simo Pamphilus

Terentius, Andria, 5, Scaena III. Pamphilus Simo Chremes

1 PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah
2 rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
3 SI. quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet.
4 ain tandem, civi' Glyceriumst? PA. ita praedicant.
5 SI. 'ita praedicant'? o ingentem confidentiam!
6 num cogitat quid dicat? num facti piget?
7 vide num eius color pudori' signum usquam indicat.
8 adeon inpotenti esse animo ut praeter civium
9 morem atque legem et sui voluntatem patris
10 tamen hanc habere studeat cum summo probro!
11 PA. me miserum! SI. hem modone id demum sensti, Pamphile?
12 olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
13 quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,
14 eodem die istuc verbum vere in te accidit.
15 sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?
16 quor meam senectutem huius sollicito amentia?
17 an ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
18 immo habeat, valeat, vivat cum illa. PA. mi pater!
19 SI. quid 'mi pater'? quasi tu huius indigeas patris.
20 domus uxor liberi inventi invito patre;
21 adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.
22 PA. pater, licetne pauca? SI. quid dices mihi? CH. at
23 tamen, Simo, audi. SI. ego audiam? quid audiam,
24 Chreme? CH. at tandem dicat. SI. age dicat, sino.
25 PA. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
26 tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.
27 vis me uxorem ducere? hanc vis amittere? ut potero feram.
28 hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:
29 sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. sine, pater.
30 CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.
31 quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
32 CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.
Terentius HOME

bav1620.31 bmv448.38 bnf7899.65 bnf7900.20 bnf7900.16 bnf7901.20 bnf7902.17 bnf7906.14 bnf9345.357 bnf10304.18 bnf16235.44

Terentius, Andria, 5, Scaena II. Davos Chremes Simo Dromo <<<     >>> Scaena IV. Crito Chremes Simo Pamphilus
monumenta.ch > Terentius > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik