Terentius, Andria, 5, Scaena II. Davos Chremes Simo Dromo
| 1 | DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi! |
| 2 | SI. unde egreditur? DA. meo praesidio atque hospiti'. SI. quid illud malist? |
| 3 | DA. ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. SI. scelus, |
| 4 | quemnam hic laudat? DA. omni' res est iam in vado. SI. cesso adloqui? |
| 5 | DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehem Simo, o noster |
| 6 | Chreme, omnia adparata iam sunt intu'. SI. curasti probe. |
| 7 | DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enimvero hinc nunc abest. |
| 8 | etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita. |
| 9 | DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modo introii. SI. quasi ego quam dudum rogem. |
| 10 | DA. cum tuo gnato una. SI. anne est intu' Pamphilu'? crucior miser! |
| 11 | eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? |
| 12 | DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid illum censes? cum illa litigat. |
| 13 | DA. immo vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies. |
| 14 | nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: |
| 15 | quom faciem videas, videtur esse quantivis preti: |
| 16 | tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides. |
| 17 | SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod illum audivi dicere. |
| 18 | SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem |
| 19 | Dromo, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si addideris ! Dromo. |
| 20 | DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum potest. |
| 21 | DR. quem? SI. Davom. DA. quam ob rem? SI. quia lubet. rape inquam. DA. quid feci? |
| 22 | DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio. |
| 23 | DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen. |
| 24 | cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito. |
| 25 | age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi |
| 26 | ostendam erum quid sit pericli fallere, |
| 27 | et illi patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme, |
| 28 | pietatem gnati! nonne te miseret mei? |
| 29 | tantum laborem capere ob talem filium! |
| 30 | age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet? |