Terentius, Andria, 5, Scaena I. Chremes Simo
| 1 | CH. Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea; |
| 2 | sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face. |
| 3 | dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae. |
| 4 | SI. immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme, |
| 5 | ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. |
| 6 | CH. vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias quod lubet, |
| 7 | neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas; |
| 8 | nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis. |
| 9 | SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo |
| 10 | in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, |
| 11 | filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, |
| 12 | eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo. |
| 13 | impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras. |
| 14 | illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face. |
| 15 | SI. per ego te deos oro, ut ne illis animum inducas credere, |
| 16 | quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. |
| 17 | nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. |
| 18 | ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent. |
| 19 | CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at |
| 20 | vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant. |
| 21 | SI. credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et |
| 22 | nescio qui id tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere. |