monumenta.ch > Sulpicius Severus > 15 > 2 > 11 > 26 > 13 > 17 > 24 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 4 > 2 > 12 > 13 > 10 > 31 > 14 > 16 > 22 > 2 > 10 > > 2 > 16 > 3 > 6 > 1 > 1 > 2 > 5 > 11 > 2 > 9 > 12 > 13 > 14 > 1 > 10 > 8 > 1 > 3 > 5 > 4 > 7 > 5
Terentius, Andria, 4, Scaena IV. Chremes Mysis Davos <<<    

Terentius, Andria, 4, Scaena V. Crito Mysis Davos

1 CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
2 quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
3 potius quam honeste in patria pauper viveret:
4 eius morte ea ad me lege redierunt bona.
5 sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro,
6 quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
7 is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo' sis, Crito.
8 CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidem pol miseras perdidit.
9 CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic
10 ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet.
11 CR. quid Glycerium? iam hic suos parentis repperit?
12 MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
13 nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
14 semper eiu' dictast esse haec atque habitast soror;
15 quae illius fuere possidet: nunc me hospitem
16 litis sequi quam id mihi sit facile atque utile
17 aliorum exempla commonent. simul arbitror
18 iam aliquem esse amicum et defensorem ; nam fere
19 grandiuscula iam profectast illinc: clamitent
20 me sycophantam, hereditatem persequi
21 mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
22 MY. o optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
23 CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.
24 DA. sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.
Terentius HOME

bav1620.29 bmv448.34 bnf7899.59 bnf7900.19 bnf7900.15 bnf7901.19 bnf7902.15 bnf7906.14 bnf9345.354 bnf10304.16 bnf16235.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik