Terentius, Andria, 4, Scaena IV. Chremes Mysis Davos
| 1 | CH. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias |
| 2 | gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc? |
| 3 | puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi illic est? |
| 4 | CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi! |
| 5 | reliquit me homo atque abiit. DA. di vostram fidem, |
| 6 | quid turbaest apud forum! quid illi hominum litigant! |
| 7 | tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.) |
| 8 | MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quae haec est fabula? |
| 9 | eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit? |
| 10 | MY. satin sanu's qui me id rogites? DA. quem ego igitur rogem |
| 11 | qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit. |
| 12 | DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram. |
| 13 | MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi |
| 14 | unum praeter quam quod te rogo faxis: cave! |
| 15 | male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae! |
| 16 | mirum vero inpudenter mulier si facit |
| 17 | meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego. |
| 18 | DA. adeon videmur vobis esse idonei |
| 19 | in quibu' sic inludati'? CH. veni in tempore. |
| 20 | DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua. |
| 21 | mane: cave quoquam ex istoc excessis loco! |
| 22 | MY. di te eradicent! ita me miseram territas. |
| 23 | DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas? |
| 24 | cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi. |
| 25 | MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo. |
| 26 | MY. vostri. DA. quoius nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili? |
| 27 | MY. eho an non est? CH. recte ego has semper fugi nuptias. |
| 28 | DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas? |
| 29 | DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi? |
| 30 | MY. o hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam |
| 31 | suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam |
| 32 | quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae. |
| 33 | DA. ne illa illum haud novit quoiu' causa haec incipit: |
| 34 | 'Chremes si positum puerum ante aedis viderit, |
| 35 | suam gnatam non dabit': tanto hercle mage dabit. |
| 36 | CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens, |
| 37 | nisi puerum tolli' iam ego hunc in mediam viam |
| 38 | provolvam teque ibidem pervolvam in luto. |
| 39 | MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia |
| 40 | alia aliam trudit: iam susurrari audio |
| 41 | civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA. 'coactus legibus |
| 42 | eam uxorem ducet.' MY. au obsecro, an non civis est? |
| 43 | CH. iocularium in malum insciens paene incidi. |
| 44 | DA. quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis: |
| 45 | ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. anne haec tu omnia? |
| 46 | CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem |
| 47 | scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. |
| 48 | hic est ille: non te credas Davom ludere. |
| 49 | MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex. |
| 50 | CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est. - MY. ne me attingas, |
| 51 | sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . |
| 52 | DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam? |
| 53 | DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri |
| 54 | ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres. |
| 55 | DA. paullum interesse censes ex animo omnia, |
| 56 | ut fert natura, facias an de industria? |