Terentius, Andria, 4, Scaena III. Mysis Davos
| 1 | MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem! |
| 2 | summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum, |
| 3 | amicum, amatorem, virum in quovis loco |
| 4 | paratum; verum ex nunc misera quem capit |
| 5 | laborem! facile hic plus malist quam illic boni. |
| 6 | sed Davos exit. mi homo, quid istuc obsecrost? |
| 7 | quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua |
| 8 | mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. |
| 9 | MY. quidnam incepturu's? DA. accipe a me hunc ocius |
| 10 | atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro, |
| 11 | humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi |
| 12 | atque eas substerne. MY. quam ob rem id tute non facis? |
| 13 | DA. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi |
| 14 | non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego: |
| 15 | nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! |
| 16 | DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas. |
| 17 | pro Iuppiter! MY. quid est? DA. sponsae pater intervenit. |
| 18 | repudio quod consilium primum intenderam. |
| 19 | MY. nescio quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera |
| 20 | venire me adsimulabo: tu ut subservias |
| 21 | orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide. |
| 22 | MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est |
| 23 | quod mea opera opu' sit vobis, aut tu plus vides, |
| 24 | manebo, nequod vostrum remorer commodum. |