monumenta.ch > Terentius > 3 > 2 > 6 > 1 > 5 > 4 > 9 > 2
Terentius, Andria, 4, Scaena I. Charinus Pamphilus Davos <<<     >>> Scaena III. Mysis Davos

Terentius, Andria, 4, Scaena II. Mysis Pamphilus Charinus Davos

1 MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
2 tuom Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare.
3 PA. Mysis. MY. quis est? ehem Pamphile, optume mihi te offers. PA. quid est?
4 MY. orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese venias:
5 videre te ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
6 sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier!
7 nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
8 CH. quibu' quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
9 DA. age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. atque edepol
10 ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
11 per omnis tibi adiuro deos numquam eam me deserturum,
12 non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
13 hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
14 qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
15 MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
16 si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
17 quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit,
18 id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
19 quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA.forti's!
20 scio quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
21 PA. iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non tibi habeo, ne erres.
22 CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati' sit vereor
23 ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
24 proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
25 PA. ego hanc visam. - DA. quid tu? quo hinc te agis? CH. verum vis
26 dicam? DA. immo etiam: narrationis incipit mi initium.CH. quid me fiet?
27 DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
28 quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
29 CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
30 DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
31 domi ero. - DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
32 MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iam inquam hic adero.
Terentius HOME

bav1620.26 bmv448.30 bnf7899.52 bnf7900.17 bnf7900.14 bnf7901.17 bnf7902.14 bnf7906.12 bnf9345.351 bnf10304.13 bnf16235.38

Terentius, Andria, 4, Scaena I. Charinus Pamphilus Davos <<<     >>> Scaena III. Mysis Davos
monumenta.ch > Terentius > 3 > 2 > 6 > 1 > 5 > 4 > 9 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik